Evandre - W texte latin complet de Phèdre

           

W texte latin complet de Phèdre (Phèdre, Sénèque)

Format pdf : Texte au format PDF

texte corrigé sept 2015

Texte corrigé d’après les éditions les plus récentes (Grimal, PUF 1965 et Chaumartin, Les Belles Lettres 1996, parfois contradictoires : nous avons choisi...) ; la ponctuation a été modernisée, et des retraits rendent plus visibles les divers moments des discours ; ce travail s’est inspiré de la remarquable traduction que Madame Florence Dupont a publiée en 1991, Imprimerie Nationale éditions, qui nous a conduit également à réattribuer certaines – rares – répliques... J’ai préféré suivre le découpage en scènes proposé par Madame Florence Dupont, plutôt que celui, en 5 actes, proposé par René Martin et Jacques Gaillard (Les genres littéraires à Rome, Scodel-Nathan 1981, Tome 2 p 59), qui me paraît un peu anachronique...


scène 1 vers 1-84 (tétramètres anapestiques et dimètres)

Hippolytus

Ite, umbrosas cingite silvas 1

summaque montis juga, Cecropii !

Celeri planta lustrate vagi,

quae saxoso loca Parnetho

subjecta jacent, quae Thriasiis 5

vallibus amnis rapida currens

verberat unda; scandite colles

semper canos nive Riphaea;

hac, hac, alii qua nemus alta

texitur alno, qua prata jacent 10

quae rorifera mulcens aura

Zephyrus vernas evocat herbas,

ubi per graciles levis Ilisos,

[ubi Maeander super aequales,]

labitur agros piger et steriles 15

amne maligno radit harenas;

vos, qua Marathon tramite laevo

saltus aperit, qua comitatae

gregibus parvis nocturna petunt

pabula fetae; vos qua tepidis 20

subditus austris frigora mollit

durus Acharneus.

Alius rupem dulcis Hymetti,

parvas alius calcet Aphidnas !

pars illa diu vacat immunis, 25

qua curvati litora ponti

Sunion urget. Si quem tangit

gloria silvae, vocat hunc Phlye :

hic versatur, metus agricolis,

vulnere multo jam notus aper. 30

At vos laxas canibus tacitis

mittite habenas ; teneant acres

lora Molossos et pugnaces

tendant Cretes fortia trito

vincula collo. 35

At Spartanos (genus est audax 35b

avidumque ferae) nodo cautus

propiore liga : veniet tempus,

cum latratu cava saxa sonent;

nunc, dimissi, nare sagaci

captent auras lustraque presso 40

quaerant rostro, dum lux dubia est,

dum signa pedum roscida tellus

impressa tenet.

Alius raras cervice gravi

portare plagas, alius teretes 45

properet laqueos ; picta rubenti

linea pinna vano cludat

terrore feras.

Tibi vibretur missile telum, 48b

tu grave dextra laevaque simul

robur lato dirige ferro, 50

tu praecipites clamore feras

subsessor ages; tu, jam victor,

curvo solves viscera cultro.

Ades en comiti, diva virago,

cujus regno pars terrarum 55

secreta vacat, cujus certis

petitur telis fera quae gelidum

potat Araxen et quae stanti

ludit in Histro. Tua Gaetulos

dextra leones, tua Cretaeas 60

sequitur cervas; nunc veloces

figit dammas leviore manu.

Tibi dant variae pectora tigres,

tibi villosi terga bisontes

latisque feri cornibus uri. 65

Quicquid solis pascitur arvis,

sive illud Arabs divite silva,

sive illud inops novit Garamans,

sive ferocis juga Pyrenes,

sive Hyrcani celant saltus, 70

vacuisque vagus Sarmata campis,

arcus metuit, Diana, tuos !

Tua si gratus numina cultor

tulit in saltus, retia vinctas

tenuere feras ; nulli laqueum 75

rupere pedes ; fertur plaustro

praeda gementi ; tum rostra canes

sanguine multo rubicunda gerunt

repetitque casas rustica longo

turba triumpho. 80

En, diva, fave ! signum arguti

misere canes. Vocor in silvas !

Hac, hac pergam qua via longum

compensat iter.


scène 2 : vers 85-273 (sénaires iambiques)

Phaedra Nutrix

Phaedra

O magna vasti Creta dominatrix freti, 85

cujus per omne litus innumerae rates

tenuere pontum, quicquid Assyria tenus

tellure Nereus pervium rostris secat,

cur me in penates obsidem invisos datam

hostique nuptam degere aetatem in malis 90

lacrimisque cogis ? Profugus en conjunx abest

praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.

Fortis per altas invii retro lacus

vadit tenebras miles audacis proci,

solio ut revulsam regis inferni abstrahat; 95

pergit, furoris socius ; haud illum timor

pudorque tenuit : - stupra et illicitos toros

Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.

Sed major alius incubat maestae dolor.

Non me quies nocturna, non altus sopor 100

solvere curis : alitur et crescit malum

et ardet intus qualis Aetnaeo vapor

exundat antro. Palladis telae vacant

et inter ipsas pensa labuntur manus ;

non colere donis templa votivis libet, 105

non inter aras, Atthidum mixtam choris,

jactare tacitis conscias sacris faces,

nec adire castis precibus aut ritu pio

adjudicatae praesidem terrae deam ;

juvat excitatas consequi cursu feras 110

et rigida molli gaesa jaculari manu.

Quo tendis, anime ? quid furens saltus amas ?

Fatale miserae matris agnosco malum ;

peccare noster novit in silvis amor.

Genetrix, tui me miseret ! infando malo 115

correpta, pecoris efferum saevi ducem

audax amasti ; torvus, impatiens jugi,

adulter ille, ductor indomiti gregis... -

sed amabat aliquid ! Quis meas miserae deus

aut quis juvare Daedalus flammas queat ? 120

Non, si ipse remeet, arte Mopsopia potens

qui nostra caeca monstra conclusit domo,

promittet ullam casibus nostris opem.

Stirpem perosa Solis invisi Venus

per nos catenas vindicat Martis sui 125

suasque, probris omne Phoebeum genus

onerat nefandis ; nulla Minois levi

defuncta amore est, jungitur semper nefas.


Nutrix

Thesea conjunx, clara progenies Jovis,

nefanda casto pectore exturba ocius, 130

extingue flammas neve te dirae spei

praebe obsequentem : quisquis in primo obstitit

pepulitque amorem, tutus ac victor fuit ;

qui blandiendo dulce nutrivit malum,

sero recusat ferre quod subiit jugum. 135

Nec me fugit, quam durus et veri insolens

ad recta flecti regius nolit tumor ;

quemcumque dederit exitum casus feram :

fortem facit vicina libertas senem.

Honesta primum est velle nec labi via, 140

pudor est secundus nosse peccandi modum.

Quo, misera, pergis? Quid domum infamem aggravas

superasque matrem? Majus est monstro nefas :

nam monstra fato, moribus scelera imputes.

Si, quod maritus supera non cernit loca, 145

tutum esse facinus credis et vacuum metu,

erras. Teneri crede Lethaeo abditum

Thesea profundo et ferre perpetuam Styga :

quid ille, lato maria qui regno premit

populisque reddit jura centenis, pater ? 150

Latere tantum facinus occultum sinet ?

Sagax parentum est cura ! Credamus tamen

astu doloque tegere nos tantum nefas :

quid ille rebus lumen infundens suum,

matris parens ? quid ille qui mundum quatit 155

vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,

sator deorum ? Credis hoc posse effici,

inter videntes omnia ut lateas avos ?

Sed, ut secundus numinum abscondat favor

coitus nefandos, utque contingat stupro 160

negata magnis sceleribus semper fides,

quid poena praesens, conscius mentis pavor

animusque culpa plenus et semet timens ?

Scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.

Compesce amoris impii flammas, precor, 165

nefasque quod non ulla tellus barbara

commisit umquam, non vagi campis Getae

nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes ;

expelle facinus mente castifica horridum

memorque matris metue concubitus novos. 170

Miscere thalamos patris et gnati apparas

uteroque prolem capere confusam impio ?

Perge et nefandis verte naturam ignibus ! -

Cur monstra cessant ? Aula cur fratris vacat ?

Prodigia totiens orbis insueta audiet, 175

natura totiens legibus cedet suis,

quotiens amabit Cressa?


Phaedra

Quae memoras scio

vera esse, nutrix ; sed furor cogit sequi

pejora. Vadit animus in praeceps sciens

remeatque frustra sana consilia appetens. 180

Sic, cum gravatam navita adversa ratem

propellit unda, cedit in vanum labor

et victa prono puppis aufertur vado.

Quid ratio possit ? Vicit ac regnat furor

potensque tota mente dominatur deus. 185

Hic volucer omni pollet in terra potens

laesumque flammis torret indomitis Jovem ;

Gradivus istas belliger sensit faces,

opifex trisulci fulminis sensit deus,

et qui furentis semper Aetnaeis jugis 190

versat caminos igne tam parvo calet ;

ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit,

figit sagitta certior missa puer

volitatque caelo pariter et terris gravis.


Nutrix

Deum esse amorem turpis et vitio favens 195

finxit libido, quoque liberior foret

titulum furori numinis falsi addidit.

Natum per omnes scilicet terras vagum

Erycina mittit, ille per caelum volans

proterva tenera tela molitur manu 200

regnumque tantum minimus e superis habet ?

Vana ista demens animus ascivit sibi

Venerisque numen finxit atque arcus dei.

Quisquis secundis rebus exultat nimis

fluitque luxu, semper insolita appetit. 205

Tunc, illa magnae dira fortunae comes

subit, libido : non placent suetae dapes,

non tecta sani moris aut ullus cibus !

Cur in penates rarius tenues subit

haec delicatas eligens pestis domos ? 210

Cur sancta parvis habitat in tectis Venus

mediumque sanos vulgus affectus tenet

et se coercent modica ,contra, divites

regnoque fulti plura quam fas est petunt ?

Quod non potest vult posse qui nimium potest. 215

Quid deceat alto praeditam solio vides :

metue ac verere sceptra remeantis viri !


Phaedra

Amoris in me maximum regnum puto

reditusque nullos metuo : non umquam amplius

convexa tetigit supera qui mersus semel 220

adiit silentem nocte perpetua domum.


Nutrix

Ne crede Diti, clauserit regnum licet

canisque diras Stygius observet fores !

Solus negatas invenit Theseus vias.


Phaedra

Veniam ille amori forsitan nostro dabit. 225


Nutrix

Immitis etiam conjugi castae fuit :

experta saevam barbara Antiope manum.

Sed posse flecti conjugem iratum puta,

quis hujus animum flectet intractabilem ?

Exosus omne feminae nomen fugit, 230

immitis annos caelibi vitae dicat,

conubia vitat : genus Amazonium scias !


Phaedra

Hunc in nivosi collis haerentem jugis

et aspera agili saxa calcantem pede

sequi per alta nemora, per montes placet. 235

Resistet ille seque mulcendum dabit

castosque ritus Venere non casta exuet !


Nutrix

Tibi ponet odium, cujus odio forsitan

persequitur omnes ? Precibus haud vinci potest .


Phaedra

ferus est ? Amore didicimus vinci feros. 240


Nutrix

Fugiet.


Phaedra

Per ipsa maria si fugiet, sequar.


Nutrix

Patris memento.


Phaedra

Meminimus matris simul.


Nutrix

Genus omne profugit.


Phaedra

Paelicis careo metu.


Nutrix

Aderit maritus.


Phaedra

Nempe Pirithoi comes?


Nutrix

Aderitque genitor.


Phaedra

Mitis, Ariadnae pater ? 245


Nutrix

Per has senectae splendidas supplex comas

fessumque curis pectus et cara ubera

precor, furorem siste teque ipsa adjuva :

pars sanitatis velle sanari fuit.


Phaedra

Non omnis animo cessit ingenuo pudor. 250

Paremus, altrix ! Qui regi non vult amor

vincatur ! Haud te, fama, maculari sinam.

Haec sola ratio est, unicum effugium mali :

virum sequamur, morte praevertam nefas.


Nutrix

Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, 255

animos coerce ! Dignam ob hoc vita reor

quod esse temet autumas dignam nece !


Phaedra

Decreta mors est : quaeritur fati genus.

Laqueone vitam finiam an ferro incubem?

An missa praeceps arce Palladia cadam? 260

Proin castitatis vindicem armemus manum.


Nutrix

Sic te senectus nostra praecipiti sinat

perire leto ? Siste furibundum impetum :

haud quisquam ad vitam facile revocari potest .


Phaedra

Prohibere nulla ratio periturum potest, 265

ubi qui mori constituit et debet mori.


Nutrix

Solamen annis unicum fessis, era,

si tam protervus incubat menti furor,

contemne famam ! - Fama vix vero favet,

pejus merenti melior et pejor bono. 270

Temptemus animum tristem et intractabilem !

Meus iste labor est aggredi juvenem ferum

mentemque saevam flectere immitis viri.



Choeur I : vers 274-356

(274-324 : hendécasyllabes saphiques ; ensuite quaternaires anapestiques)

Chorus Cressae

Diva non miti generata ponto,

quam vocat matrem geminus Cupido, 275

impotens flammis simul et sagittis,

iste lascivus puer et renidens,

tela quam certo moderatur arcu !

Labitur totas furor in medullas,

igne furtivo populante venas. 280


Non habet latam data plaga frontem,

sed vorat tectas penitus medullas !

Nulla pax isti puero ; per orbem

spargit effusas agilis sagittas ;

quaeque nascentem videt ora solem, 285

quaeque ad Hesperias jacet ora metas,

si qua ferventi subjecta cancro est,

si qua Parrhasiae glacialis ursae

semper errantes patitur colonos,

novit hos aestus. Juvenum feroces 290

concitat flammas senibusque fessis

rursus extinctos revocat calores,

virginum ignoto ferit igne pectus

et jubet caelo superos relicto

vultibus falsis habitare terras : 295


Thessali Phoebus pecoris magister

egit armentum positoque plectro

impari tauros calamo vocavit.


Induit formas quotiens minores

ipse qui caelum nebulasque fecit : 300

candidas ales modo movit alas,

dulcior vocem moriente cycno ;

fronte nunc torva petulans juvencus

virginum stravit sua terga ludo,

perque fraternos, nova regna, fluctus, 305

ungula lentos imitante remos,

pectore adverso domuit profundum,

pro sua vector timidus rapina.


Arsit obscuri dea clara mundi

nocte deserta nitidosque fratri 310

tradidit currus aliter regendos :

ille nocturnas agitare bigas

discit et gyro breviore flecti,

nec suum tempus tenuere noctes

et dies tardo remeavit ortu, 315

dum tremunt axes graviore curru.


Natus Alcmena posuit pharetras

et minax vasti spolium leonis,

passus aptari digitis zmaragdos

et dari legem rudibus capillis ; 320

crura distincto religavit auro,

luteo plantas cohibente socco ;

et manu, clavam modo qua gerebat,

fila deduxit properante fuso.



Vidit Persis ditique ferax 325

Lydia regno rejecta feri

terga leonis, umerisque quibus

sederat alti regia caeli,

tenuem Tyrio stamine pallam.



Sacer est ignis (credite laesis) 330

nimiumque potens. Qua terra salo

cingitur alto, quaque per ipsum

candida mundum sidera currunt,

haec regna tenet puer immitis,

spicula cujus sentit in imis 335

caerulus undis grex Nereidum

flammamque nequit relevare mari.


Ignes sentit genus aligerum ;

Venere instinctus suscipit audax

grege pro toto bella juvencus ; 340

si conjugio timuere suo,

poscunt timidi proelia cervi

et mugitu dant concepti

signa furoris. Tunc virgatas

India tigres decolor horret ; 345

tunc vulnificos acuit dentes

aper et toto est spumeus ore ;

Poeni quatiunt colla leones,

cum movit Amor ; tum silva gemit

murmure saevo. Amat insani 350

belua ponti Lucaeque boves :

vindicat omnes sibi natura :

nihil immune est, odiumque perit

cum jussit Amor, veteres cedunt

ignibus irae. - Quid plura canam? 355

Vincit saevas cura novercas. 356-357


Scène III : vers 357-386 (sénaires iambiques)

Nutrix Phaedra Chorus

Chorus

Altrix, profare quid feras, quonam in loco est

regina ? Saevis ecquis est flammis modus ?


Nutrix

Spes nulla tantum posse leniri malum 360

finisque flammis nullus insanis erit.

Torretur aestu tacito et inclusus quoque,

quamvis tegatur, proditur vultu furor ;

erumpit oculis ignis et lassae genae

lucem recusant ; nil idem dubiae placet 365

artusque varie jactat incertus dolor.

Nunc ut soluto labitur moriens gradu

et vix labante sustinet collo caput,

nunc se quieti reddit et, somni immemor,

noctem querelis ducit ; attolli jubet 370

iterumque poni corpus et solvi comas

rursusque fingi ; semper impatiens sui

mutatur habitus. Nulla jam Cereris subit

cura aut salutis ; vadit incerto pede,

jam viribus defecta ; non idem vigor, 375

non ora tinguens nitida purpureus rubor ;

populatur artus cura, jam gressus tremunt

tenerque nitidi corporis cecidit decor.

Et qui ferebant signa Phoebeae facis

oculi nihil gentile nec patrium micant. 380

Lacrimae cadunt per ora et assiduo genae

rore irrigantur, qualiter Tauri jugis

tepido madescunt imbre percussae nives.

Sed en, patescunt regiae fastigia :

reclinis ipsa sedis auratae toro 385

solitos amictus mente non sana abnuit.


Scène IV : vers 387-405 (sénaires iambiques)

Phaedra Chorus

Phaedra

Removete, famulae, purpura atque auro inlitas

vestes, procul sit muricis Tyrii rubor,

quae fila ramis ultimi Seres legunt !

Brevis expeditos zona constringat sinus, 390

cervix monili vacua, nec niveus lapis

deducat auris, Indici donum maris !

odore crinis sparsus Assyrio vacet.

Sic temere jactae colla perfundant comae

umerosque summos, cursibus motae citis 395

ventos sequantur. Laeva se pharetrae dabit,

hastile vibret dextra Thessalicum manus ;

talis severi mater Hippolyti fuit 

qualis, relictis frigidi Ponti plagis,

egit catervas Atticum pulsans solum 400

Tanaitis aut Maeotis et nodo comas

coegit emisitque, lunata latus

protecta pelta ; talis in silvas ferar !


Chorus

Sepone questus ! non levat miseros dolor ;

agreste placa virginis numen deae ! 405


Scène V : vers 406-430(sénaires iambiques)

Nutrix

Nutrix

Regina nemorum, sola quae montes colis

et una solis montibus coleris dea,

converte tristes ominum in melius minas !

O magna silvas inter et lucos dea

clarumque caeli sidus et noctis decus, 410

cujus relucet mundus alterna vice,

Hecate triformis, en ades coeptis favens !

Animum rigentem tristis Hippolyti doma :

det facilis aures ; mitiga pectus ferum :

amare discat, mutuos ignes ferat ! 415

Innecte mentem : torvus, aversus, ferox

in jura Veneris redeat ! Huc vires tuas

intende : sic te lucidi vultus ferant

et nube rupta cornibus puris eas,

sic te regentem frena nocturni aetheris 420

detrahere numquam Thessali cantus queant

nullusque de te gloriam pastor ferat !

Ades invocata, jam faves votis, dea !

Ipsum intuor solemne venerantem sacrum

nullo latus comitante. - Quid dubitas ? Dedit 425

tempus locumque casus : utendum artibus !

Trepidamus ? Haud est facile mandatum scelus

audere, verum justa, qui reges timet,

deponat, omne pellat ex animo decus :

malus est minister regii imperii pudor. 430


Scène VI : vers 431-588 (sénaires iambiques)

Hippolytus Nutrix


Hippolytus

Quid huc seniles fessa moliris gradus,

o fida nutrix, turbidam frontem gerens

et maesta vultu? Sospes est certe parens

sospesque Phaedra stirpis et geminae jugum ?


Nutrix

Metus remitte. Prospero regnum in statu est 435

domusque florens sorte felici viget.

Sed tu beatis mitior rebus veni !

Namque anxiam me cura sollicitat tui,

quod te ipse poenis gravibus infestus domas.

Quem fata cogunt, ille cum venia est miser ; 440

at, si quis ultro se malis offert volens

seque ipse torquet, perdere est dignus bona

quis nescit uti. Potius, annorum memor,

mentem relaxa ! Noctibus festis facem

attolle ; curas Bacchus exoneret graves ! 445

Aetate fruere ! Mobili cursu fugit.

Nunc facile pectus, grata nunc juveni Venus :

exultet animus ! Cur toro viduo jaces?

Tristem juventam solve ! Nunc cursus rape,

effunde habenas, optimos vitae dies 450

effluere prohibe ! Propria descripsit deus

officia et aevum per suos duxit gradus :

laetitia juvenem, frons decet tristis senem.

Quid te coherces et necas rectam indolem?

Seges illa magnum fenus agricolae dabit 455

quaecumque laetis tenera luxuriat satis,

arborque celso vertice evincet nemus

quam non maligna caedit aut resecat manus ;

ingenia melius recta se in laudes ferunt,

si nobilem animum vegeta libertas alit. 460

Truculentus et silvester ac vitae inscius

tristem juventam Venere deserta coles?

Hoc esse munus credis indictum viris,

ut dura tolerent, cursibus domitent equos

et saeva bella Marte sanguineo gerant ? 465

Providit ille maximus mundi parens

cum tam rapaces cerneret Fati manus,

ut damna semper subole repararet nova.

Excedat agedum rebus humanis Venus,

quae supplet ac restituit exhaustum genus : 470

orbis jacebit squalido turpis situ,

vacuum sine ullis piscibus stabit mare,

alesque caelo derit et silvis fera

solis et aer pervius ventis erit.

Quam varia leti genera mortalem trahunt 475

carpuntque turbam : pontus et ferrum et doli!

Sed fata credas desse : sic atram Styga

jam petimus ultro. Caelibem vitam probet

sterilis juventus : hoc erit, quicquid vides,

unius aevi turba et in semet ruet. 480

Proinde vitae sequere naturam ducem :

urbem frequenta, civium coetum cole !


Hippolytus

Non alia magis est libera et vitio carens

ritusque melius vita quae priscos colat,

quam quae relictis moenibus silvas amat. 485

Non illum avarae mentis inflammat furor

qui se dicavit montium insontem jugis,

non aura populi et vulgus infidum bonis,

non pestilens invidia, non fragilis favor,

non ille regno servit aut, regno imminens, 490

vanos honores sequitur aut fluxas opes,

spei metusque liber, haud illum niger

edaxque livor dente degeneri petit ;

nec scelera populos inter atque urbes sita

novit nec omnes conscius strepitus pavet 495

aut verba fingit ; mille non quaerit tegi

dives columnis nec trabes multo insolens

suffigit auro ; non cruor largus pias

inundat aras, fruge nec sparsi sacra

centena nivei colla summittunt boves. 500

Sed rure vacuo potitur et aperto aethere

innocuus errat. Callidas tantum feris

struxisse fraudes novit et fessus gravi

labore niveo corpus Iliso fovet :

nunc ille ripam celeris Alphei legit, 505

nunc nemoris alti densa metatur loca,

ubi Lerna puro gelida perlucet vado,

sedesque mutat ; hinc aves querulae fremunt

ornique ventis lene percussae tremunt

. . . . . . . . . (lacuna) . . . . . . . . . . . . . .

veteresque fagi. Juvat aut amnis vagi 510

pressisse ripas, caespite aut nudo leves

duxisse somnos, sive fons largus citas

defundit undas, sive per flores novos

fugiente dulcis murmurat rivo sonus.

Excussa silvis poma compescunt famem 515

et fraga parvis vulsa dumetis cibos

faciles ministrant. Regios luxus procul

est impetus fugisse : sollicito bibunt

auro superbi ! Quam juvat nuda manu

captasse fontem ! Certior somnus premit 520

secura duro membra versantem toro.

Non in recessu furta et obscuro improbus

quaerit cubili seque multiplici timens

domo recondit : aethera ac lucem petit

et teste caelo vivit. Hoc equidem reor 525

vixisse ritu prima quos mixtos deis

profudit aetas. Nullus his auri fuit

caecus cupido, nullus in campo sacer

divisit agros arbiter populis lapis ;

nondum secabant credulae pontum rates : 530

sua quisque norat maria ; non vasto aggere

crebraque turre cinxerant urbes latus ;

non arma saeva miles aptabat manu

nec torta clausas fregerat saxo gravi

ballista portas, jussa nec dominum pati 535

juncto ferebat terra servitium bove ;

sed arva per se feta poscentes nihil

pavere gentes, silva nativas opes

et opaca dederant antra nativas domos.

Rupere foedus impius lucri furor, 540

et ira praeceps quaeque succensas agit

libido mentes ; venit imperii sitis

cruenta, factus praeda majori minor :

pro jure vires esse. Tum primum manu

bellare nuda saxaque et ramos rudes 545

vertere in arma : non erat gracili levis

armata ferro cornus, aut longo latus

mucrone cingens ensis, aut crista procul

galeae comantes. Tela faciebat dolor.

Invenit artes bellicus Mavors novas 550

et mille formas mortis. Hinc terras cruor

infecit omnis fusus et rubuit mare.

Tum scelera, dempto fine, per cunctas domos

iere, nullum caruit exemplo nefas :

a fratre frater, dextera gnati parens 555

cecidit, maritus conjugis ferro jacet

perimuntque fetus impiae matres suos.

Taceo novercas. Mitius nil est feris.

Sed dux malorum femina : haec scelerum artifex

obsedit animos, hujus incestis stupris 560

fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt

et versa ab imo regna tot populos premunt.

Sileantur aliae ! Sola conjunx Aegei,

Medea reddet feminas, dirum genus.


Nutrix

Cur omnium fit culpa paucarum scelus? 565


Hippolytus

Detestor omnes, horreo fugio execror.

Sit ratio, sit natura, sit dirus furor :

odisse placuit. Ignibus junges aquas

et amica ratibus ante promittet vada

incerta Syrtis, ante ab extremo sinu 570

Hesperia Tethys lucidum attollet diem

et ora dammis blanda praebebunt lupi,

quam victus animum feminae mitem geram.


Nutrix

Saepe obstinatis induit frenos Amor

et odia mutat. Regna materna aspice : 575

illae feroces sentiunt Veneris jugum ;

testaris istud unicus gentis puer.


Hippolytus

Solamen unum matris amissae fero

odisse quod jam feminas omnes licet.


Nutrix

Ut dura cautes undique intractabilis 580

resistit undis et lacessentes aquas

longe remittit, verba sic spernit mea.

Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.

Quo se dabit fortuna? Quo vergit furor?

Terrae repente corpus exanimum accidit 585

et ora morti similis obduxit color.

Attolle vultus, dimove vocis moras :

tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.




Scène VII : vers 589-718 (sénaires iambiques)

Nutrix Hippolytus Phaedra



Phaedra

Quis me dolori reddit atque aestus graves

reponit animo? Quam bene excideram mihi! 590


Hippolytus

Cur dulce munus redditae lucis fugis?


Phaedra

Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.

Intrepida constent verba : qui timide rogat

docet negare. Magna pars sceleris mei

olim peracta est ; serus est nobis pudor : 595

amavimus nefanda. Si coepta exsequor,

forsan jugali crimen abscondam face ;

honesta quaedam scelera successus facit ;

en, incipe, anime! - Commodes paulum, precor,

secretas aures. Si quis est, abeat comes. 600


Hippolytus

En locus ab omni liber arbitrio vacat.


Phaedra

Sed ora coeptis transitum verbis negant ;

vis magna vocem mittit et major tenet.

Vos testor omnes, caelites, hoc quod volo

me nolle. (vers incomplet) 605


Hippolytus

Animusne cupiens aliquid effari nequit?


Phaedra

Curae leves loquuntur, ingentes stupent.


Hippolytus

Committe curas auribus, mater, meis.


Phaedra

Matris superbum est nomen et nimium potens ;

nostros humilius nomen affectus decet ; 610

me vel sororem, Hippolyte, vel famulam voca,

famulamque potius : omne servitium feram.

Non me, per altas ire si jubeas nives,

pigeat gelatis ingredi Pindi jugis ;

non, si per ignes ire et infesta agmina, 615

cuncter paratis ensibus pectus dare.

Mandata recipe sceptra, me famulam accipe:

te imperia regere, me decet jussa exequi :

muliebre non est regna tutari urbium ;

tu qui juventae flore primaevo viges, 620

cives paterno fortis imperio rege,

sinu receptam supplicem ac servam tege.

Miserere viduae !


Hippolytus

Summus hoc omen deus

avertat. Aderit sospes actutum parens.


Phaedra

Regni tenacis dominus et tacitae Stygis 625

nullam relictos fecit ad superos viam :

thalami remittet ille raptorem sui ?

Nisi forte amori placidus et Pluton sedet.


Hippolytus

Illum quidem aequi caelites reducem dabunt,

sed dum tenebit vota in incerto deus, 630

pietate caros debita fratres colam,

et te merebor esse ne viduam putes

ac tibi parentis ipse supplebo locum.


Phaedra

O spes amantum credula, o fallax Amor!

Satisne dixi ? Precibus admotis agam. 635

Miserere, tacitae mentis exaudi preces ! -

Libet loqui pigetque.


Hippolytus

Quodnam istud malum est?


Phaedra

Quod in novercam cadere vix credas malum.


Hippolytus

Ambigua voce verba perplexa jacis :

effare aperte !


Phaedra

Pectus insanum vapor 640

ardorque torret. Intimis furit ferus

penitus medullis atque per venas meat

visceribus ignis mersus et venis latens,

ut agilis altas flamma percurrit trabes.


Hippolytus

Amore nempe Thesei casto furis? 645


Phaedra

Hippolyte, sic est : Thesei vultus amo,

illos priores quos tulit quondam puer,

cum prima puras barba signaret genas

monstrique caecam Gnosii vidit domum

et longa curva fila collegit via. 650

Quis tum ille fulsit! Presserant vittae comam

et ora flavus tenera tinguebat pudor ;

inerant lacertis mollibus fortes tori ;

tuaeve Phoebes vultus aut Phoebi mei,

tuusque potius - talis, en talis fuit 655

cum placuit hosti, sic tulit celsum caput ;

in te magis refulget incomptus decor ;

et genitor in te totus et torvae tamen

pars aliqua matris miscet ex aequo decus :

in ore Graio Scythicus apparet rigor. 660

Si cum parente Creticum intrasses fretum,

tibi fila potius nostra nevisset soror.

Te, te, soror, quacumque siderei poli

in parte fulges, invoco ad causam parem ;

domus sorores una corripuit duas, 665

te genitor, at me gnatus. En supplex jacet

adlapsa genibus regiae proles domus.

Respersa nulla labe et intacta, innocens

tibi mutor uni. Certa descendi ad preces :

finem hic dolori faciet aut vitae dies. 670

Miserere amantis.


Hippolytus

Magne regnator deum,

tam lentus audis scelera ? tam lentus vides ?

Et quando saeva fulmen emittes manu,

si nunc serenum est ? Omnis impulsus ruat

aether et atris nubibus condat diem, 675

ac versa retro sidera obliquos agant

retorta cursus ! Tuque, sidereum caput,

radiate Titan, tu nefas stirpis tuae

speculare? Lucem merge et in tenebras fuge.

Cur dextra, divum rector atque hominum, vacat 680

tua nec trisulca mundus ardescit face?

In me tona, me fige, me velox cremet

transactus ignis: sum nocens, merui mori :

placui novercae. Dignus en stupris ego?

Scelerique tanto visus ego solus tibi 685

materia facilis? Hoc meus meruit rigor?

O scelere vincens omne femineum genus,

o majus ausa matre monstrifera malum,

genetrice pejor ! Illa se tantum stupro

contaminavit, et tamen tacitum diu 690

crimen biformi partus exhibuit nota,

scelusque matris arguit vultu truci

ambiguus infans ; - ille te venter tulit.

O ter quaterque prospero fato dati

quos hausit et peremit et leto dedit 695

odium dolusque ! - Genitor, invideo tibi :

Colchide noverca majus hoc, majus malum est.


Phaedra

Et ipsa nostrae fata cognosco domus :

fugienda petimus ; sed mei non sum potens.

Te vel per ignes, per mare insanum sequar 700

rupesque et amnes, unda quos torrens rapit ;

quacumque gressus tuleris, hac amens agar :

iterum, superbe, genibus advolvor tuis.


Hippolytus

Procul impudicos corpore a casto amove

tactus ... - Quid hoc est? Etiam in amplexus ruit? 705

Stringatur ensis ; merita supplicia exigat.

En impudicum crine contorto caput

laeva reflexi : justior numquam focis

datus tuis est sanguis, arquitenens dea.


Phaedra

Hippolyte, nunc me compotem voti facis ; 710

sanas furentem. Majus hoc voto meo est,

salvo ut pudore manibus immoriar tuis.


Hippolytus

Abscede, vive, ne quid exores, et hic

contactus ensis deserat castum latus.

Quis eluet me Tanais aut quae barbaris 715

Maeotis undis Pontico incumbens mari ?

Non ipse toto magnus Oceano pater

tantum expiarit sceleris. O silvae, o ferae!


Scène VIII : vers 719-735 (sénaires iambiques)

Nutrix

Deprensa culpa est. Anime, quid segnis stupes?

Regeramus ipsi crimen atque ultro impiam 720

venerem arguamus : scelere velandum est scelus ;

tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.

Ausae priores simus an passae nefas,

secreta cum sit culpa, quis testis sciet?

Adeste, Athenae! Fida famulorum manus, 725

fer opem! Nefandi raptor Hippolytus stupri

instat premitque, mortis intentat metum,

ferro pudicam terret ! - en praeceps abit

ensemque trepida liquit attonitus fuga.

Pignus tenemus sceleris. Hanc maestam prius 730

recreate. Crinis tractus et lacerae comae,

ut sunt, remaneant, facinoris tanti notae.

Perferte in urbem... - Recipe jam sensus, era.

Quid te ipsa laceras, omnium adspectus fugis?

Mens inpudicam facere, non casus, solet. 735



Choeur II : vers 736-834

(736-39, 741-751 : hendécasyllabes saphiques ; 740, 752 : adoniques ; 753-760, 764-782, 784-823 : asclépiades mineurs ; 761-763 : quaternaires dactyliques ; 783 : glyconique)

Chorus

Fugit insanae similis procellae,

ocior nubes glomerante Coro,

ocior cursum rapiente flamma,

stella cum ventis agitata longos

porrigit ignes. 740


Conferat tecum decus omne priscum

fama miratrix senioris aevi :

pulchrior tanto tua forma lucet,

clarior quanto micat orbe pleno

cum suos ignes coeunte cornu 745

junxit et curru properante pernox

exerit vultus rubicunda Phoebe

nec tenent stellae faciem minores ;

qualis est, primas referens tenebras,

nuntius noctis, modo lotus undis 750

Hesperus, pulsis iterum tenebris

Lucifer idem.


Et tu, thyrsigera Liber ab India,

intonsa juvenis perpetuum coma,

tigres pampinea cuspide territans 755

ac mitra cohibens cornigerum caput,

non vinces rigidas Hippolyti comas.

Ne vultus nimium suspicias tuos :

omnis per populos fabula distulit,

Phaedrae quem Bromio praetulerit soror. 760


Anceps forma bonum mortalibus,

exigui donum breve temporis,

ut velox celeri pede laberis!


Non sic prata novo vere decentia

aestatis calidae despoliat vapor, 765

saevit solstitio cum medius dies

et noctes brevibus praecipitat rotis,

languescunt folio < ut > lilia pallido ;

et gratae capiti deficiunt rosae,

et fulgor teneris qui radiat genis 770

momento rapitur nullaque non dies

formonsi spolium corporis abstulit.

Res est forma fugax : quis sapiens bono

confidit fragili? Dum licet, utere.

Tempus te tacitum subruet, horaque 775

semper praeterita deterior subit.


Quid deserta petis? Tutior aviis

non est forma locis: te nemore abdito,

cum Titan medium constituit diem,

cinget turba licens, Naides improbae, 780

formonsos solitae claudere fontibus,

et somnis facient insidias tuis

lascivae nemorum deae

Panes quas Dryades montivagos petunt.


Aut te stellifero despiciens polo 785

sidus post veteres Arcadas editum

currus non poterit flectere candidos.

Et nuper rubuit, nullaque lucidis

nubes sordidior vultibus obstitit ;

at nos, solliciti numine turbido, 790

tractam Thessalicis carminibus rati,

tinnitus dedimus : tu fueras labor

et tu causa morae, te dea noctium

dum spectat celeres sustinuit vias.


Vexent hanc faciem frigora parcius, 795

haec solem facies rarius appetat :

lucebit Pario marmore clarius.

Quam grata est facies torva viriliter

et pondus veteris triste supercili !

Phoebo colla licet splendida compares : 800

illum caesaries nescia colligi

perfundens umeros ornat et integit ;

te frons hirta decet, te brevior coma

nulla lege jacens; tu licet asperos

pugnacesque deos viribus audeas 805

et vasti spatio vincere corporis :

aequas Herculeos nam juvenis toros,

Martis belligeri pectore latior.


Si dorso libeat cornipedis vehi

frenis Castorea mobilior manu 810

Spartanum poteris flectere Cyllaron.

Ammentum digitis tende prioribus

et totis jaculum dirige viribus :

tam longe dociles spicula figere

non mittent gracilem Cretes harundinem. 815

Aut si tela modo spargere Parthico

in caelum placeat, nulla sine alite

descendent, tepido viscere condita

praedam de mediis nubibus afferent.


Raris forma viris (saecula perspice) 820

impunita fuit. Te melior deus

tutum praetereat formaque nobilis

deformis senii monstret imaginem !


Quid sinat inausum feminae praeceps furor?

Nefanda juveni crimina insonti apparat. 825

En scelera! Quaerit crine lacerato fidem,

decus omne turbat capitis, umectat genas :

instruitur omnis fraude feminea dolus.


Sed iste quisnam est, regium in vultu decus

gerens et alto vertice attollens caput ? 830

Ut ora juveni paria Pi<t>th<e>o gerit ;

ni languido pallore canderent genae

staretque recta squalor incultus coma.

En ipse Theseus redditus terris adest.


Scène IX : vers 835-853 (sénaires iambiques)

Theseus Nutrix


Theseus

Tandem profugi noctis aeternae plagam 835

vastoque manes carcere umbrantem polum,

et vix cupitum sufferunt oculi diem.

Jam quarta Eleusin dona Triptolemi secat

paremque totiens Libra composuit diem,

ambiguus ut me sortis ignotae labor 840

detinuit inter mortis et vitae mala.

Pars una vitae mansit extincto mihi :

sensus malorum. Finis Alcides fuit,

qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,

me quoque supernas pariter ad sedes tulit. 845

Sed fessa virtus robore antiquo caret,

trepidantque gressus. Heu, labor quantus fuit

Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera

pariterque mortem fugere et Alciden sequi.

Quis fremitus aures flebilis pepulit meas? 850

Expromat aliquis ! Luctus et lacrimae et dolor,

in limine ipso maesta lamentatio?

Hospitia digna prorsus inferno hospite.



Scène X : vers 854-863 (sénaires iambiques)

Theseus Nutrix

Nutrix

Tenet obstinatum Phaedra consilium necis

fletusque nostros spernit ac morti imminet. 855


Theseus

Quae causa leti? Reduce cur moritur viro?


Nutrix

Haec ipsa letum causa maturum attulit.


Theseus

Perplexa magnum verba nescio quid tegunt.

Effare aperte quis gravet mentem dolor.


Nutrix

Haut pandit ulli ; maesta secretum occulit 860

statuitque secum ferre quo moritur malum.

Jam perge, quaeso, perge : properato est opus.

Reserate clausos regii postes laris.



Scène XI : vers 854-966 (sénaires iambiques)

Theseus Phaedra Nutrix (tacita)

Theseus

0 socia thalami, sicine adventum viri

et expetiti conjugis vultum excipis ? 865

Quin ense viduas dexteram atque animum mihi

restituis et te quicquid e vita fugat

expromis !?


Phaedra

Eheu, per tui sceptrum imperi,

magnanime Theseu, perque natorum indolem

tuosque reditus perque jam cineres meos, 870

permitte mortem.


Theseus

Causa quae cogit mori?


Phaedra

Si causa leti dicitur, fructus perit.


Theseus

Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.


Phaedra

Aures pudica conjugis solas timet.


Theseus

Effare : fido pectore arcana occulam. 875


Phaedra

Alium silere quod voles, primus sile.


Theseus

Leti facultas nulla continget tibi.


Phaedra

Mori volenti desse mors numquam potest.


Theseus

Quod sit luendum morte delictum indica.


Phaedra

Quod vivo.


Theseus

Lacrimae nonne te nostrae movent? 880


Phaedra

Mors optima est perire lacrimandum suis.


Theseus

Silere pergit. Verbere ac vinclis anus

altrixque prodet quicquid haec fari abnuit.

Vincite ferro. Verberum vis extrahat

secreta mentis !


Phaedra

Ipsa jam fabor, mane ! 885


Theseus

Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis

subito coortas veste praetenta optegis?


Phaedra

Te, te, creator caelitum, testem invoco

et te, coruscum lucis aetheriae jubar,

ex cujus ortu nostra dependet domus : 890

temptata precibus restiti ; ferro ac minis

non cessit animus ; vim tamen corpus tulit.

Labem hanc pudoris eluet noster cruor.


Theseus

Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?


Phaedra

Quem rere minime.


Theseus

Quis sit audire expeto. 895


Phaedra

Hic dicet ensis quem tumultu territus

liquit stuprator civium accursum timens.



Theseus

Quod facinus, heu me, cerno ? quod monstrum intuor ?

Regale parvis asperum signis ebur

capulo refulget, gentis Actaeae decus. 900

Sed ipse quonam evasit?


Phaedra

Hi trepidum fuga

videre famuli concitum celeri pede.


Theseus

Pro sancta Pietas, pro gubernator poli

et qui secundum fluctibus regnum moves,

unde ista venit generis infandi lues ? 905

Hunc Graia tellus aluit, an Taurus Scythes

Colchusque Phasis ? Redit ad auctores genus

stirpemque primam degener sanguis refert.

Est prorsus iste gentis armiferae furor,

odisse Veneris foedera et castum diu 910

vulgare populis corpus, o taetrum genus

nullaque victum lege melioris soli !

Ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas,

generisque leges inscius servat pudor.

Ubi vultus ille et ficta majestas viri 915

atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,

morumque senium triste et affectus graves ?

O vita fallax, abditos sensus geris

animisque pulchram turpibus faciem induis :

pudor impudentem celat, audacem quies, 920

pietas nefandum ; vera fallaces probant

simulantque molles dura. Silvarum incola

ille efferatus, castus, intactus, rudis,

mihi te reservas? A meo primum toro

et scelere tanto placuit ordiri virum? 925

Jam jam superno numini grates ago,

quod icta nostra cecidit Antiope manu,

quod non ad antra Stygia descendens tibi

matrem reliqui. Profugus ignotas procul

percurre gentes : te licet terra ultimo 930

summota mundo dirimat Oceani plagis

orbemque nostris pedibus obversum colas,

licet in recessu penitus extremo abditus

horrifera celsi regna transieris poli,

hiemesque supra positus et canas nives 935

gelidi frementes liqueris Boreae minas

post te furentes, sceleribus poenas dabis.

Profugum per omnes pertinax latebras premam :

longinqua, clausa, abstrusa, diversa, invia

emetiemur, nullus obstabit locus ; 940

scis unde redeam. Tela quo mitti haud queunt,

huc vota mittam. Genitor aequoreus dedit

ut vota prono terna concipiam deo,

et invocata munus hoc sanxit Styge.

En perage donum triste, regnator freti ! 945

Non cernat ultra lucidum Hippolytus diem

adeatque manes juvenis iratos patri.

Fer abominandam nunc opem gnato, parens :

numquam supremum numinis munus tui

consumeremus, magna ni premerent mala : 950

inter profunda Tartara et Ditem horridum

et imminentes regis inferni minas,

voto peperci : redde nunc pactam fidem.

Genitor, moraris? Cur adhuc undae silent?

Nunc atra ventis nubila impellentibus 955

subtexe noctem, sidera et caelum eripe,

effunde pontum, vulgus aequoreum cie

fluctusque ab imo tumidos Oceano voca.





Choeur III : vers 959-990 ( 959-988b : vers anapestiques ; 959-968, 970-976,978-988 : quaternaires ; 969- adonique-, 977, 988b : dipodie

Chorus

O magna parens, Natura, deum

tuque igniferi rector Olympi, 960

qui sparsa cito sidera mundo

cursusque vagos rapis astrorum

celerique polos cardine versas,

cur tanta tibi cura perennes

agitare vias aetheris alti ? 965


Ut nunc canae frigora brumae

nudent silvas, nunc arbustis

redeant umbrae, nunc aestivi

colla leonis

Cererem magno fervore coquant 970

viresque suas temperet annus ?


Sed cur idem, qui tanta regis,

sub quo vasti pondera mundi

librata suos ducunt orbes,

hominum nimium securus abes, 975

non sollicitus prodesse bonis,

nocuisse malis?


Res humanas ordine nullo

Fortuna regit sparsitque manu

munera caeca, pejora fovens ; 980

vincit sanctos dira libido,

fraus sublimi regnat in aula.

Tradere turpi fasces populus

gaudet, eosdem colit atque odit.

Tristis virtus perversa tulit 985

praemia recti ; castos sequitur

mala paupertas vitioque potens

regnat adulter : o vane pudor

falsumque decus! 988b


Sed quid citato nuntius portat gradu

rigatque maestis lugubrem vultum genis? 990



Scène XII : vers 991-1122 (sénaires iambiques)

Nuntius Theseus

Nuntius

O sors acerba et dura, famulatus graves !

cur me ad nefandum nuntium casus vocat?


Theseus

Ne metue clades fortiter fari asperas ;

non imparatum pectus aerumnis fero.


Nuntius

Vocem dolori lingua luctificam negat. 995


Theseus

Proloquere quae sors aggravet quassam domum.


Nuntius

Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.


Theseus

Gnatum parens obisse jampridem scio ;

nunc raptor obiit. Mortis effare ordinem.



Nuntius

Ut profugus urbem liquit infesto gradu 1000

celerem citatis passibus cursum explicans,

celso sonipedes ocius subigit jugo

et ora frenis domita substrictis ligat.

Tum multa secum effatus et patrium solum

abominatus, saepe genitorem ciet 1005

acerque habenis lora permissis quatit ;

cum subito vastum tonuit ex alto mare

crevitque in astra. Nullus inspirat salo

ventus, quieti nulla pars caeli strepit

placidumque pelagus propria tempestas agit. 1010

Non tantus Auster Sicula disturbat freta

nec tam furens Ionius exsurgit sinus

regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt

et cana summum spuma Leucaten ferit.

Consurgit ingens pontus in vastum aggerem, 1015

tumidumque monstro pelagus in terras ruit.

Nec ista ratibus tanta construitur lues :

terris minatur ; fluctus haud cursu levi

provolvitur ; nescio quid onerato sinu

gravis unda portat. Quae novum tellus caput 1020

ostendit astris? Cyclas exoritur nova?

Latuere rupes numine Epidauri dei

et scelere petrae nobiles Scironides

et quae duobus terra comprirnitur fretis.

Haec dum stupentes quaerimus, totum en mare 1025

immugit, omnes undique scopuli adstrepunt.

Summum cacumen rorat expulso sale,

spumat vomitque vicibus alternis aquas

qualis per alta vehitur Oceani freta

fluctum refundens ore physeter capax. 1030

Inhorruit concussus undarum globus

solvitque sese et litori invexit malum

majus timore, pontus in terras ruit

suumque monstrum sequitur. Os quassat tremor.

Quis habitus ille corporis vasti fuit ! 1035

Caerulea taurus colla sublimis gerens

erexit altam fronte viridanti jubam ;

stant hispidae aures, orbibus varius color,

et quem feri dominator habuisset gregis

et quem sub undis natus : hinc flammam vomunt 1040

oculi, hinc relucent caerula insignes nota ;

opima cervix arduos tollit toros

naresque hiulcis haustibus patulae fremunt ;

musco tenaci pectus ac palear viret,

longum rubente spargitur fuco latus ; 1045

tum pone tergus ultima in monstrum coit

facies et ingens belua immensam trahit

squamosa partem. Talis extremo mari

pistrix citatas sorbet aut frangit rates.

Tremuere terrae, fugit attonitum pecus 1050

passim per agros, nec suos pastor sequi

meminit juvencos; omnis e saltu fera

diffugit, omnis frigido exsanguis metu

venator horret. Solus immunis metu

Hippolytus artis continet frenis equos 1055

pavidosque notae vocis hortatu ciet.

Est alta ad agros collibus ruptis via,

vicina tangens spatia suppositi maris ;

hic se illa moles acuit atque iras parat.

Ut cepit animos seque praetemptans satis 1060

prolusit irae, praepeti cursu evolat,

summam citato vix gradu tangens humum,

et torva currus ante trepidantes stetit.

Contra feroci gnatus insurgens minax

vultu nec ora mutat et magnum intonat : 1065

« Haud frangit animum vanus hic terror meum :

nam mihi paternus vincere est tauros labor. »

Inobsequentes protinus frenis equi

rapuere currum jamque derrantes via,

quacumque rabidos pavidus evexit furor, 1070

hac ire pergunt seque per scopulos agunt.

At ille, qualis turbido rector mari

ratem retentat, ne det obliquum latus,

et arte fluctum fallit, haud aliter citos

currus gubernat : ora nunc pressis trahit 1075

constricta frenis, terga nunc torto frequens

verbere cohercet. Sequitur adsiduus comes,

nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius

oberrat, omni parte terrorem movens.

Non licuit ultra fugere : nam toto obvius 1080

incurrit ore corniger ponti horridus.

Tum vero pavida sonipedes mente exciti

imperia solvunt seque luctantur jugo

eripere rectique in pedes jactant onus.

Praeceps in ora fusus implicuit cadens 1085

laqueo tenaci corpus et quanto magis

pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.

Sensere pecudes facinus - et curru levi,

dominante nullo, qua timor jussit ruunt.

Talis per auras non suum agnoscens onus 1090

Solique falso creditum indignans diem

Phaethonta currus devio excussit polo.

Late cruentat arva et inlisum caput

scopulis resultat ; auferunt dumi comas,

et ora durus pulchra populatur lapis 1095

peritque multo vulnere infelix decor.

Moribunda celeres membra pervolvunt rotae :

tandemque raptum truncus ambusta sude

medium per inguen stipite ingesto tenet,

paulumque domino currus affixo stetit. 1100

Haesere bijuges vulnere - et pariter moram

dominumque rumpunt. Inde semanimem secant

virgulta, acutis asperi vepres rubis,

omnisque truncus corporis partem tulit.

Errant per agros funebres famuli manus, 1105

per illa qua distinctus Hippolytus loca

longum cruenta tramitem signat nota,

maestaeque domini membra vestigant canes.

Necdum dolentum sedulus potuit labor

explere corpus. Hocine est formae decus? 1110

Qui modo paterni clarus imperii comes

et certus heres siderum fulsit modo,

passim ad supremos ille colligitur rogos

et funeri confertur.


Theseus

O nimium potens,

quanto parentes sanguinis vinclo tenes, 1115

natura, quam te colimus inviti quoque :

occidere volui noxium, amissum fleo.


Nuntius

Haud flere honeste quisquam quod voluit potest. < vers douteux>


Theseus

Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,

si abominanda casus optanda efficit. 1120


Nuntius

Et si odia servas, cur madent fletu genae?


Theseus

Quod interemi non, quod amisi fleo.




Choeur IV : vers 1123-1155

( 1123-1127, 1132, 1134-1139, 1141-1147 : quaternaires anapestiques ; 1128-1129 : asclépiades mineurs ; 1130 : glyconique ; 1131 : aristophanien ; 1133, 1148 : dipodies anapestiques ; 1140 : phérécratéen catalectique ; 1149-1153 : hendécasyllabes saphiques)


Chorus

Quanti casus humana rotant !

Minor in parvis Fortuna furit

leviusque ferit leviora deus ; 1125

servat placidos obscura quies

praebetque senes casa securos.


Admota aetheriis culmina sedibus

Euros excipiunt, excipiunt Notos,

insani Boreae minas 1130

imbriferumque Corum.


Raros patitur fulminis ictus

umida vallis ;

tremuit telo Jovis altisoni

Caucasus ingens Phrygiurnque nemus 1135

matris Cybeles : metuens caelo

Juppiter alto vicina petit ;

non capit umquam magnos motus

humilis tecti plebeia domus,

circa regna tonat. 1140


Volat ambiguis mobilis alis

hora, nec ulli praestat velox

Fortuna fidem. Hic qui clari

(lacune)

sidera mundi nitidumque diem

morte relicta, luget maestos 1145

tristis reditus ipsoque magis

flebile Averno sedis patriae

videt hospitium.


Pallas Actaeae veneranda genti,

quod tuus caelum superosque Theseus 1150

spectat et fugit Stygias paludes,

casta nil debes patruo rapaci :

constat inferno numerus tyranno.


Quae vox ab altis flebilis tectis sonat

strictoque vaecors Phaedra quid ferro parat ? 1155





Scène XIII : vers 1156-1280 (1154-1200 et 1213-1280 : sénaires iambiques ;1201-1212 : septénaires trochaïques)

Theseus Phaedra Chorus


Theseus

Quis te dolore percitam instigat furor ?

Quid ensis iste quidve vociferatio

planctusque supra corpus invisum volunt ?


Phaedra

Me, me, profundi saeve dominator freti,

invade, et in me monstra caerulei maris 1160

emitte, quicquid intimo Tethys sinu

extrema gestat, quicquid Oceanus vagis

complexus undis ultimo fluctu tegit.

O dure Theseu semper, o numquam ad tuos

tuto reverse : gnatus et genitor nece 1165

reditus tuos luere ; pervertis domum

amore semper conjugum aut odio nocens.

Hippolyte, tales intuor vultus tuos

talesque feci ? Membra quis saevus Sinis

aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius, 1170

Daedalea vasto claustra mugitu replens,

Taurus biformis ore cornigero ferox

divulsit ? Heu me, quo tuus fugit decor

oculique nostrum sidus ? Exanimis jaces ?

Ades parumper verbaque exaudi mea. 1175

Nil turpe loquimur : hac manu poenas tibi

solvam et nefando pectori ferrum inseram

animaque Phaedram pariter ac scelere exuam,

et te per undas perque Tartareos lacus,

per Styga, per amnes igneos amens sequar. 1180

Placemus umbras : capitis exuvias cape

laceraeque frontis accipe abscisam comam.

Non licuit animos jungere, at certe licet

junxisse fata. Morere, si casta es, viro,

si incesta, amori. Conjugis thalamos petam 1185

tanto impiatos facinore ? Hoc derat nefas,

ut vindicato sancta fruereris toro.

O mors amoris una sedamen mali,

o mors pudoris maximum laesi decus,

confugimus ad te : pande placatos sinus. 1190

Audite, Athenae, tuque, funesta pater

pejor noverca : falsa memoravi et nefas,

quod ipsa demens pectore insano hauseram,

mentita finxi. Vana punisti pater,

juvenisque castus crimine incesto jacet, 1195

pudicus, insons : - Recipe jam mores tuos !

Mucrone pectus impium justo patet

cruorque sancto solvit inferias viro.


Theseus

Quid facere rapto debeas gnato parens

disce a noverca : condere Acherontis plagis.* 1200


Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus,

unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus,

impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.

Nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare,

ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, 1205

meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites !

tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae,

morte facili dignus haud sum, qui nova natum nece

segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas

exsequor vindex severus, incidi in verum scelus. 1210

Sidera et manes et undas scelere complevi meo :

amplius sors nulla restat ; regna me norunt tria.


In hoc redimus? Patuit ad caelum via,

bina ut viderem funera et geminam necem !

Caelebs et orbus funebres una face 1215

ut concremarem prolis ac thalami rogos ?

Donator atrae lucis, Alcide, tuum

Diti remitte munus ! ereptos mihi

restitue manes ! Impius frustra invoco

mortem relictam ; - crudus et leti artifex, 1220

exitia machinatus insolita, effera,

nunc tibimet ipse justa supplicia inroga !

Pinus coacto vertice attingens humum

caelo remissum findat in geminas trabes,

mittarve praeceps saxa per Scironia? 1225

Graviora vidi, quae pati clausos jubet

Phlegethon nocentes igneo cingens vado ;

quae poena memet maneat et sedes, scio.

Umbrae nocentes, cedite et cervicibus

his, his repositum degravet fessas manus 1230

saxum, seni perennis Aeolio labor !

me ludat amnis ora vicina alluens !

vultur relicto transvolet Tityo ferus

meumque poenae semper accrescat jecur !

et tu mei requiesce Perithoi pater : 1235

haec incitatis membra turbinibus ferat

nusquam resistens orbe revoluto rota !

Dehisce tellus, recipe me, dirum chaos,

recipe.Hhaec ad umbras justior nobis via est :

gnatum sequor ; - ne metue qui manes regis : 1240

casti venimus ; recipe me aeterna domo

non exiturum. Non movent divos preces ;

at si rogarem scelera, quam proni forent !


Chorus

Theseu, querelis tempus aeternum manet :

nunc justa nato solve, et absconde ocius 1245

dispersa foede membra laniatu effero.


Theseus

Huc, huc reliquias vehite cari corporis

pondusque et artus temere congestos date.

Hippolytus hic est? Crimen agnosco meum :

ego te peremi; neu nocens tantum semel 1250

solusve fierem, facinus ausurus parens

patrem advocavi. Munere en patrio fruor !

O triste fractis orbitas annis malum !

Complectere artus, quodque de nato est super,

miserande, maesto pectore incumbens fove. 1255


Chorus

Disjecta, genitor, membra laceri corporis

in ordinem dispone et errantes loco

restitue partes ; fortis hic dextrae locus,

hic laeva frenis docta moderandis manus

ponenda ; laevi lateris agnosco notas. 1260

quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest !


(les 3,5 vers suivants sont parfois attribués au Choeur...)

Theseus

Durate trepidae lugubri officio manus,

fletusque largos sistite, arentes genae,

dum membra nato genitor adnumerat suo

corpusque fingit. Hoc quid est, forma carens 1265

et turpe, multo vulnere abruptum undique?

Quae pars tui sit dubito ; sed pars est tui :

hic, hic repone, non suo, at vacuo loco !

Haecne illa facies igne sidereo nitens,

inimica flectens lumina? Huc cecidit decor ? 1270

O dira fata, numinum o saevus favor !

Sic ad parentem natus ex voto redit ?

En haec suprema dona genitoris cape,

saepe efferendus ; interim haec ignes ferant.

Patefacite acerba caede funestam domum : 1275

Mopsopia claris tota lamentis sonet !

Vos apparate regii flammam rogi !

at vos per agros corporis partes vagas

inquirite ! - Istam terra defossam premat,

gravisque tellus impio capiti incubet ! 1280



Valid XHTML 1.0!