Evandre - Métamorphoses Livre 01

           

Métamorphoses Livre 01 (Métamorphoses Livre 01, Apulée)

Format pdf : Texte au format PDF

texte latin revu

Apulée, Métamorphoses Livres I à III texte latin


LIBER PRIMUS

A) 01 Prologue

01 l At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido

susurro permulceam - modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere - , 2 figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas ut mireris. 3 Exordior. « Quis ille? » Paucis accipe. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est; 4 ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. Mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore, nullo magistro praeeunte, aggressus excolui. 5 En ecce praefamur veniam, siquid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. 6 Jam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. Fabulam Graecanicam incipimus. Lector intende : laetaberis.


B) 02-20 Le voyage en Thessalie. Récit d’Aristodème : les maléfices d’une magicienne


1) 02-03 1 Le voyage en Thessalie. La rencontre des voyageurs ; le sujet de leur conversation

02 1 Thessaliam - nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote ejus prodita gloriam nobis faciunt - eam Thessaliam ex negotio petebam. 2 Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida cespitum et glebosa camporum emersi, in equo indigena peralbo vehens jam eo quoque admodum fesso, 3 ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem fronde detergeo, frontem curiose exfrico, auris remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alvi solitum ac naturale praesidium eliquaret. 4 Ac dum is jentaculum ambulatorium prata quae praeterit, ore in latus detorto, pronus adfectat, duobus comitum qui forte paululum processerant tertium me facio. 5 Ac dum ausculto quid sermonis agitarent, alter, exerto cachinno : « Parce » inquit « in verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo. »

6 Isto accepto, sititor alioquin novitatis : « Immo vero » inquam « impertite sermone non quidem curiosum sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima ; simul jugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida jucunditas levigabit. »

03 1 At ille qui coeperat: « Ne » inquit « istud mendacium tam verum est quam siqui velit dicere magico susurramine amnes agiles reverti, mare pigrum conligari, ventos inanimes exspirare, solem inhiberi, lunam despumari, stellas evelli, diem tolli, noctem teneri. »



2) 03 2 -04 Récit de Lucius : l’avaleur de sabre (Athènes)

03 2 Tunc ego in verba fidentior: « Heus tu » inquam « qui sermonem jeceras priorem, ne pigeat te vel taedeat reliqua pertexere », et ad alium: « Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur. 3 Minus hercule calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia quae vel auditu nova vel visu rudia vel certe supra captum cogitationis ardua videantur ; quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia verum etiam factu facilia senties.

04 l Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii. 2 Et tamen Athenis proxime et ante Poecilen porticum, isto gemino obtutu circulatorem aspexi equestrem spatham praeacutam mucrone infesto devorasse, 3 ac mox eundem invitamento exiguae stipis venatoriam lanceam, qua parte minatur exitium, in ima viscera condidisse. 4 Et ecce pone lanceae ferrum, qua baccillum inversi teli ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decorus insurgit inque flexibus tortuosis enervam et exossam saltationem explicat, cum omnium qui aderamus admiratione : 5 diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere. 6 Sed jam cedo tu sodes, qui coeperas, fabulam remetire. Ego tibi solus haec pro isto credam, et, quod ingressui primum fuerit stabulum, prandio participabo. Haec tibi merces deposita est. »



3) 05-20 Récit d’Aristodème

a) 05-07 3 : l’arrivée à Hypata (Thessalie) La rencontre avec Socrate

05 l At ille: « Istud quidem quod polliceris, aequi bonique facio ; verum, quod inchoaveram, porro exordiar. Sed tibi prius dejerabo solem istum omnividentem deum me vera comperta memorare, 2 nec vos ulterius dubitabitis , si Thessaliae proximam civitatem perveneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo jactetur quae palam gesta sunt. 3 Sed, ut prius noritis cujatis sim, qui sim: Aristomenes sum, Aegiensis; audite et quo quaestu me teneam : melle vel caseo et hujusce modi cauponarum mercibus, per Thessaliam Aetoliam Boeotiam ultro citro discurrens. 4 Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus. 5 Sed, ut fieri adsolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est ; omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat. Ergo igitur, inefficaci celeritate fatigatus, commodum vespera oriente ad balneas processeram ; 061 ecce Socraten, contubernalem meum, conspicio. Humi sedebat, scissili palliastro semiamictus, paene alius lurore, ad miseram maciem deformatus, qualia solent fortunae decermina stipes in triviis erogare. 2 Hunc talem, quamquam necessarium et summe cognitum, tamen dubia mente propius accessi.

"Hem," inquam "mi Socrates, quid istud? Quae facies? Quod flagitium? At vero, domi tuae, jam defletus et conclamatus es, liberis tuis tutores juridici provincialis decreto dati, 3 uxor, persolutis feralibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur. At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris."

4 "Aristomene," inquit, "ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras", et, cum dicto, sutili centunculo faciem suam jam dudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut, ab umbilico pube tenus, cetera corporis renudaret. 5 Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum , injecta manu ut adsurgat, enitor.

07 1 At ille, ut erat, capite velato: "Sine, sine", inquit, "fruatur diutius tropaeo Fortuna, quod fixit ipsa".

2 Effeci sequatur, et, simul, unam e duabus laciniis meis exuo, eumque propere vestio dicam an contego, et ilico lavacro trado, quod unctui, quod tersui, ipse praeministro, 3 sordium enormem eluviem operose effrico, probe curato, ad hospitium lassus ipse, fatigatum aegerrime sustinens, perduco, lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo.



b) 07,5- 11,3 Le récit de Socrate : les pouvoirs de Méroé

α) 07 5 -07 10 : Socrate et Méroé

07 4 Jam adlubentia proclivis est sermonis et joci et scitum etiam cavillum, jam dicacitas timida, cum ille, imo de pectore cruciabilem suspiritum ducens, dextra saeviente frontem replaudens: 5 "Me miserum", infit, "qui, dum voluptatem gladiatorii spectaculi satis famigerabilis consector, in has aerumnas incidi. 6 Nam, ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum, mense decimo ibidem attentus, nummatior revortor, modico prius quam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus, tandem evado, 7 et utpote ultime adfectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis miserae refero; 8 quae me nimis quam humane tractare adorta, cenae gratae atque gratuitae, ac mox, urigine percita, cubili suo adplicat. 9 Et statim miser ut cum illa adquievi, ab unico congressu annosam ac pestilentem consuetudinem contraho 10 et ipsas etiam lacinias, quas boni latrones contegendo mihi concesserant, in eam contuli, operulas etiam quas adhuc vegetus, saccariam faciens, merebam, quoad me ad istam faciem quam paulo ante vidisti bona uxor et mala fortuna perduxit. "



β) 08-11,3 Les pouvoirs terribles de la magicienne

08 l "Pol quidem tu dignus", inquam, "es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem Veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti !" 2 At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus, "Tace, tace", inquit, et circumspiciens tutamenta sermonis: "Parce", inquit, "in feminam divinam, nequam tibi lingua intemperante noxam contrahas."

3 "Ain tandem?", inquam, "Potens illa et regina caupona, quid mulieris est?"

4 "Saga", inquit, "et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum inluminare."

5 "Oro te" , inquam, "aulaeum tragicum dimoveto, et siparium scaenicum complicato, et cedo verbis communibus."

6 "Vis", inquit, "unum vel alterum, immo plurima ejus audire facta? Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique vel ipsi Anticthones, folia sunt artis et nugae merae. Sed, quod in conspectum plurium perpetravit, audi.

09 l "Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, 2 quod ea bestia, captivitatis metuens, ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile proveniret. 3 Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum, deformavit in ranam, et nunc senex ille, dolium innatans, vini sui adventores pristinos in faece submissus officiosis roncis raucus appellat. 4 Alium de foro, quod adversus eam locutus esset, in arietem deformavit, et nunc aries ille causas agit. 5 Eadem amatoris sui uxorem, quod in eam dicacule probrum dixerat, jam in sarcina praegnationis obsepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit, et 6 ut cuncti numerant, jam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur.

10 1 "Quae cum subinde ac multi nocerentur, publicitus indignatio percrebruit, statutumque ut in eam , die altera , severissime saxorum jaculationibus vindicaretur. 2 Quod consilium virtutibus cantionum antevortit, et, ut illa Medea, unius dieculae a Creone impetratis indutiis, totam ejus domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, 3 sic haec, devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, 4 quoad mutua hortatione consone clamitarent quam sanctissime dejerantes sese neque ei manus admolituros, et, si quis aliud cogitarit, salutare laturos subsidium. 5 Et sic illa propitiata totam civitatem absolvit. At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat clausa, ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit. 6 Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam projecta domo, discessit."

11 1 "Mira" inquam "set nec minus saeva, mi Socrates, memoras. 2 Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, injecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio, similiter usa, sermones istos nostros anus illa cognoscat. 3 Itaque maturius quieti nos reponamus, et, somno levata lassitudine noctis, antelucio aufugiamus istinc quam pote longissime."



c) 11 4 -13 : Récit d’Aristodème : une nuit épouvantable : les deux sorcières ; « meurtre » de Socrate

11 4 Haec adhuc me suadente, insolita vinolentia ac diuturna fatigatione pertentatus bonus Socrates jam sopitus stertebat altius. 5 Ego vero, adducta fore pessulisque firmatis, grabatulo etiam pone cardinem supposito et probe adgesto, super eum me recipio. 6 Ac primum , prae metu, aliquantisper vigilo, dein, circa tertiam ferme vigiliam, paululum coniveo. 7 Commodum quieveram, et repente, impulsu majore quam ut latrones crederes, januae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus cardinibus, prosternuntur. 8 Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens, in inversum cooperit ac tegit.

12 l Tunc ego sensi naturalitus quosdam affectus in contrarium provenire. Nam, ut lacrimae saepicule de gaudio prodeunt, ita et in illo nimio pavore risum nequivi continere de Aristomene, testudo factus. 2 Ac dum, in fimum dejectus, obliquo aspectu, quid rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis; 3 1ucernam lucidam gerebat una, spongiam et nudum gladium altera. Hoc habitu, Socratem bene quietum circumstetere. 4 Infit illa cum gladio: "Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus inlusit aetatulam meam, 5 hic qui, meis amoribus subterhabitis, non solum me diffamat probris, verum etiam fugam instruit. 6 At ego, scilicet, Ulixi astu deserta, vice Calypsonis, aeternam solitudinem flebo !" Et porrecta dextera meque Panthiae suae demonstrato: 7 "At hic bonus" inquit "consiliator Aristomenes, qui fugae hujus auctor fuit, et nunc morti proximus jam humi prostratus grabattulo subcubans jacet, et haec omnia conspicit, impune se laturum meas contumelias putat ! 8 Faxo eum sero, immo statim, immo vero jam nunc, ut et praecedentis dicacitatis et instantis curiositatis paeniteat !"

13 l Haec ego ut accepi, sudore frigido, miser, perfluo, tremore viscera quatior, ut grabattulus etiam, succussu meo inquietus, super dorsum meum palpitando saltaret. 2 At bona Panthia : "Quin igitur," inquit, "soror, hunc primum bacchatim discerpimus, vel, membris ejus destinatis, virilia desecamus ?"

3 Ad haec Meroe - sic enim reapse nomen ejus tunc fabulis Socratis convenire sentiebam - : "Immo", ait, "supersit hic saltem, qui miselli hujus corpus parvo contumulet humo" ; 4 et capite Socratis in alterum dimoto latus, per jugulum sinistrum, capulo tenus, gladium totum ei demergit 5 et sanguinis eruptionem, utriculo admoto, excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam. Haec ego meis oculis aspexi. 6 Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud, ad viscera penitus cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille , inpetu teli praesecata gula, vocem immo stridorem incertum per vulnus effunderet et spiritum rebulliret. 7 Quod vulnus, qua maxime patebat, spongia offulciens Panthia: "Heus tu," inquit, "spongia, cave in mari nata per fluvium transeas." 8 His editis, abeunt, et una, remoto grabattulo, varicus super faciem meam residentes, vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.



d) 14-171 Récit d’Aristodème : désespoir et tentative de suicide

α) 14-15 4 : la tentation de la fuite

14 1 Commodum limen evaserant, et fores ad pristinum statum integrae resurgunt : cardines ad foramina residunt, ad postes repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt. 2 At ego, ut eram, etiam nunc humi projectus, inanimis, nudus et frigidus, et lotio perlutus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae jam cruci candidatus: 3 "Quid" inquam "me fiet, ubi iste jugulatus mane paruerit? Cui videbor veri similia dicere, proferens vera? 4 "Proclamares saltem suppetiatum, si resistere, vir tantus, mulieri nequibas. Sub oculis tuis homo jugulatur, et siles ! 5 Cur autem te simile latrocinium non peremit? Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit ? Ergo, quoniam evasisti mortem, nunc illo redi !"

6 Haec identidem mecum replicabam, et nox ibat in diem. Optimum itaque factu visum est anteluculo furtim evadere et viam, licet trepido vestigio, capessere. 7 Sumo sarcinulam meam, subdita clavi, pessulos reduco; at illae probae et fideles januae, quae sua sponte reseratae nocte fuerant, vix tandem et aegerrime tunc, clavis suae crebra immissione, patefiunt.

15 l Et "Heus tu, ubi es?", inquam; "Valvas stabuli absolve, antelucio volo ire." Janitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus: 2 "Quid? Tu", inquit, "ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis? Nam etsi tu, alicujus facinoris tibi conscius, scilicet mori cupis, nos, cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur." 3 "Non longe", inquam, "lux abest. Et praeterea quid viatori de summa pauperie latrones auferre possunt? An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?" 4 Ad haec ille marcidus et semisopitus in alterum latus revolutus: "Unde autem", inquit, "scio an convectore illo tuo, cum quo sero devorteras, jugulato fugae mandes praesidium?"



β) 15 5 -17 1 : la tentative de suicide

15 5 Illud horae, memini me, terra dehiscente, ima Tartara, inque his, canem Cerberum prorsus esurientem mei prospexisse. 6 Ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia jugulo meo pepercisse, sed saevitia cruci me reservasse. 16 l In cubiculum itaque reversus, de genere tumultuario mortis mecum deliberabam. 2 Sed cum nullum aliud telum mortiferum Fortuna quam solum mihi grabattulum subministraret, "Jam jam grabattule", inquam , "animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, 3 quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti sumministra telum salutare," 4 et cum dicto restim, qua erat intextus, adgredior expedire, ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, injecta atque obdita parte funiculi, et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabattulo ad exitium sublimatus et, immisso capite, laqueum induo. 5 Sed, dum pede altero fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis, ad ingluviem adstricta, spiritus officia discluderet, 6 repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto recidens, Socraten - nam juxta me jacebat - superruo cumque eo in terram devolvor. 17 l Et ecce in ipso momento janitor introrumpit exerte clamitans: "Ubi es, tu qui alta nocte immodice festinabas et nunc stertis involutus?"



e) 17,2 -19 Fin du récit d’Aristodème : le miracle ; deuxième mort de Socrate

α) 17,2-17,8 : départ des deux voyageurs :

17 2 Ad haec, nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus, Socrates exsurgit prior et "Non", inquit, "inmerito stabularios hos omnes hospites detestantur. 3 Nam iste curiosus, dum inportune irrumpit - credo studio rapiendi aliquid - clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussit."

4 Emergo laetus atque alacer insperato gaudio perfusus, et: "Ecce, janitor fidelissime, comes et frater meus, quem nocte ebrius occisum a me calumniabaris", et cum dicto Socraten deosculabar amplexus. 5 At ille, odore alioquin spurcissimi humoris percussus quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur : 6 "Apage te", inquit, "fetorem extremae latrinae", et causas coepit hujus odoris comiter inquirere. 7 At ego miser, adficto ex tempore absurdo joco, in alium sermonem intentionem ejus denuo derivo et, injecta dextra : 8 "Quin imus", inquam, "et itineris matutini gratiam capimus."

Sumo sarcinulam et, pretio mansionis stabulario persoluto, capessimus viam.



β) 18 : deux rêves parallèles

18 1 Aliquantum processeramus, et jam jubaris exortu cuncta conlustrantur. Et ego curiose sedulo arbitrabar jugulum comitis, qua parte gladium delapsum videram, 2 et mecum: "Vesane", aio, "qui poculis et vino sepultus extrema somniasti. 3 Ecce Socrates integer, sanus, incolumis. Ubi vulnus? Spongia ubi? Ubi postremum cicatrix tam alta, tam recens?" 4 Et ad illum: "Non", inquam, "immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva et gravia somniare autumant; 5 mihi denique, quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines optulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."

6 Ad haec ille subridens: "At tu", inquit, "non sanguine sed lotio perfusus es. 7 Verum tamen, et ipse, per somnium, jugulari visus sum mihi, nam et jugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi, et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et aliquid cibatus refovendo spiritu desidero."

8 "En", inquam, "paratum tibi adest jentaculum", et cum dicto manticam meam humero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et "Juxta platanum istam residamus" aio.



γ) 19 : la mort de Socrate

19 1 Quo facto, et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide essitantem aspiciens, aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video. 2 Sic denique eum vitalis color turbaverat ut mihi prae metu, nocturnas etiam Furias illas imaginanti, 3 frustulum panis, quod primum sumseram, quamvis admodum modicum, mediis faucibus inhaereret ac neque deorsum demeare neque sursum remeare posset. 4 Nam et brevitas ipsa commeantium metum mihi cumulabat. 5 Quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremtum crederet? 6 Verum ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire inpatienter coeperat; 7 nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat; et haud ita longe radices platani, lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat, argento vel vitro aemulus in colorem. 8 "En", inquam, "explere latice fontis lacteo". Adsurgit ille, et, oppertus paululum planiorem ripae marginem, complicitus in genua, adpronat se, avidus adfectans poculum. 9 Necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et jugulo ejus vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur, eamque parvus admodum comitatur cruor. 10 Denique corpus exanimatum in flumen paene cernuat, nisi ego, altero ejus pede retento, vix et aegre ad ripam superiorem adtraxi, 11 ubi, defletum pro tempore comitem misellum, arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi. 12 Ipse, trepidus et eximie metuens mihi, per diversas et avias solitudines aufugi, et quasi conscius mihi caedis humanae, relicta patria et lare, ultroneum exilium amplexus, nunc Aetoliam novo contracto matrimonio colo."



4) 20 L’arrivée à Hypata : conclusion de Lucius

20 1 Haec Aristomenes. At ille comes ejus, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem ejus respuebat: 2 "Nihil", inquit, "hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius", et ad me conversus : "Tu autem", inquit, "vir ut habitus et habitudo demonstrat ornatus, accedis huic fabulae?"

3 "Ego vero", inquam, "nihil impossibile arbitror, sed, utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire : 4 nam, et mihi et tibi et cunctis hominibus, multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen, ignaro relata, fidem perdant. 5 Sed ego huic et credo hercules et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit, asperam denique ac prolixam viam sine labore ac taedio evasi. 6 Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari, sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius, sed meis auribus provecto."



C) 21-26 Arrivée chez Milon. Première journée à Hypata


1) 21-22 5 : à la recherche de Milon

21 1 Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit. Nam comites uterque ad villulam proximam laevorsum abierunt.

2 Ego vero, quod primum ingressui stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona ilico percontor : "Estne", inquam, "Hypata haec civitas?" Adnuit. 3 "Nostine Milonem quendam e primoribus ?" Adrisit et: "Vere", inquit, "primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit." 4 "Remoto", inquam, "joco, parens optima, dic oro et cujatis sit et quibus deversetur aedibus?" "Videsne", inquit, "extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt, et altrinsecus fores proxumum respicientes angiportum? 5 Inibi iste Milo deversatur, ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, 6 foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. 7 Neque praeter unicam pascit ancillulam et habitu mendicantis semper incedit."

8 Ad haec ego risum subicio: "Benigne", inquam, "et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cujus hospitio, nec fumi nec nidoris nebulam vererer ! "; 22 1 et cum dicto modico secus progressus ostium accedo, et januam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio. 2 Tandem adulescentula quaedam procedens : '"Heus tu", inquit, "qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutuari cupis ? An tu solus ignoras praeter aurum argentumque nullum nos pignus admittere ?" 3 "Meliora", inquam, "ominare, et potius responde, an intra aedes erum tuum offenderim." "Plane", inquit, "sed quae causa quaestionis hujus? "  4 "Litteras ei a Corinthio Demea scriptas ad eum reddo." "Dum annuntio", inquit, "hic ibidem me opperimino", 5 et cum dicto, rursum foribus oppessulatis, intro capessiit. Modico deinde regressa, patefactis aedibus: "Rogat te", inquit.



2) 22 6 -24 2 L’accueil de Milon

22 6 Intuli me, eumque accubantem exiguo admodum grabattulo et commodum cenare incipientem invenio. 7 Assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cujus monstratu "En", inquit, "hospitium." 8 "Bene" ego, et ilico ei litteras Demeae trado. Quibus properiter lectis: "Amo", inquit, "meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem", 23 1 et cum dicto jubet uxorem decedere, utque in ejus locum adsidam jubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem adrepta lacinia detrahens: "Adside", inquit, "istic. 2 Nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet." Feci. 3 Et sic "Ego te", inquit, "etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia, generosa stirpe proditum et recte conicerem. 4 Sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. 5 Erit tibi adjacens et ecce, illud cubiculum honestum receptaculum. Fac libenter deverseris in nostro. 6 Nam et majorem domum dignatione tua feceris, et tibi specimen gloriosum adrogaris, si contentus lare parvulo Thesei illius, cognominis patris tui, virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue", 7 et vocata ancillula: "Photis", inquit, "sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum 8 ac simul , ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera hoc eidem usui profer ociter, et hospitem meum produc ad proximas balneas; satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est."

24 1 His ego auditis, mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare : "Nihil", inquam, rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. 2 Sed et balneas facile percontabimur. Plane, quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque ordeum , acceptis istis nummulis, tu, Photis, emito."



3) 24 3-25 Une entreprise infructueuse : ni bain, ni nourriture

24 3 His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis, pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto, 4 inque eo piscatum opiparem expositum video, et percontato pretio, quod centum nummis indicaret, aspernatus, viginti denariis praestinavi. 5 Inde me commodum egredientem continatur Pythias, condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me , post aliquantum multum temporis, amanter agnitum invadit amplexusque ac comiter deosculatus : 6 "Mi Luci", ait, "sat pol diu est, quod intervisimus te, at hercules, exinde cum a Clytio magistro digressi sumus. 7 Quae autem tibi causa peregrinationis hujus?" "Crastino die scies", inquam, "Sed quid istud? Voti gaudeo ! Nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video." 8 "Annonam curamus", ait, "et aedilem gerimus, et siquid obsonare cupis, utique commodabimus." Abnuebam, quippe qui jam cenae affatim piscatum prospexeramus. 9 Sed enim Pythias, visa sportula succussisque in aspectum planiorem piscibus: "At has quisquilias, quanti parasti?" "Vix", inquam, "piscatori extorsimus accipere viginti denarium."


25 1 Quo audito, statim adrepta dextera, postliminio me in forum cupidinis reducens: "Et a quo", inquit, "istorum nugamenta haec comparasti?" 2 Demonstro seniculum: in angulo sedebat. Quem confestim, pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans: 3 "Jam jam", inquit, "nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis, et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis? 4 Sed non impune. Jam enim faxo scias, quem ad modum sub meo magisterio mali debeant coerceri", et profusa in medium sportula, jubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere. 5 Qua contentus morum severitudine, meus Pythias ac mihi, ut abirem, suadens: "Sufficit mihi, o Luci", inquit, "seniculi tanta haec contumelia."

6 His actis consternatus ac prorsus obstupidus, ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.


4) 26 un hôte importun ; enfin un lit !

26

1 Et ecce Photis ancilla: "Rogat te", inquit, "hospes." At ego, jam inde Milonis abstinentiae cognitor, excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo, sed somno censerem diluendam. 2 Isto accepto, pergit ipse et, injecta dextera clementer, me trahere adoritur. Ac dum cunctor, dum modeste renitor, "Non prius", inquit, "discedam, quam me sequaris" 3 et dictum jure jurando secutus jam obstinationis suae me ingratis oboedientem perducit ad illum suum grabattulum, et residenti : "Quam salve agit", inquit, "Demeas noster? Quid uxor? Quid liberi? Quid vernaculi?" 4 Narro singula. Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae. 5 Quas ubi probe protuli, jam et de patria nostra et ejus primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime explorans, 6 ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac necquicquam, defectum jam, incerta verborum salebra balbuttire, tandem patitur cubitum concederem. 7 Evasi aliquando, rancidi senis loquax et famelicum convivium, somno, non cibo gravatus, cenatus solis fabulis, et in cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.



Valid XHTML 1.0!