Evandre - Métamorphoses Livre 02

           

Métamorphoses Livre 02 (Métamorphoses Livre 02, Apulée)

Format pdf : Texte au format PDF

texte latin revu

LIBER SECUNDUS

01-06 : Byrrhène :

01 Beauté des rues d’Hypata

1 Ut primum, nocte discussa, sol novus diem fecit et, somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, 2 reputansque me media Thessaliae loca tenere, qua artis magicae nativa cantamina totius orbis consono ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis hujus exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam. 3 Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem, quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, 4 ut et lapides, quos offenderem, de homine duratos, et aves, quas audirem, indidem plumatas, et arbores, quae pomerium ambirent, similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem; 5 jam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturas praesagium, de ipso vero caelo et jubaris orbe subito venturum oraculum.

02 Rencontre de Byrrhène

1 Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto, cuncta circumibam tamen. 2 Dum in luxum nepotalem similis ostiatim singula pererro, 3 repente me nescius forum cupidinis intuli, et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem, adcelerato vestigio comprehendo; 4 aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. 5 Hujus adhaerebat lateri senex jam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit, "Est", inquit, "hercules, Lucius", 6 et offert osculum, et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit; "Quin", inquit, "etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?" 7 "Vereor", inquam, "ignotae mihi feminae", et statim rubore suffusus, dejecto capite restiti. 8 At illa optutum in me conversa: "En", inquit, "sanctissimae Salviae matris generosa probitas, sed et cetera corporis execrabiliter ad amussim congruentia: 9 inenormis proceritas, suculenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inadfectatum capillitium, oculi caesii quidem, sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus."

03

1 Et adjecit: "Ego te, o Luci, meis istis manibus educavi, quidni? parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia. 2 Nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem nutricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus. Nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego privatas nuptias fecerimus. 3 Ego sum Byrrhena illa, cujus forte saepicule nomen inter tuos educatores frequentatum retines. 4 Accede itaque hospitium fiducia, immo vero jam tuum proprium larem."

5 Ad haec ego, jam sermonis ipsius mora rubore digesto: "Absit", inquam, "parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram ; sed plane, quod officiis integris potest effici, curabo sedulo. Quoties itineris hujus ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar."

6 Dum hunc et hujus modi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus, ad domum Byrrhenae pervenimus.


04 La maison de Byrrhène

1 Atria longe pulcherrima, columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus, attolerabant statuas, 2 palmaris deae facies, quae , pinnis explicitis, sine gressu, pilae volubilis instabile vestigium plantis roscidis delibantes, nec ut maneant, inhaerent et jam volare creduntur. 3 Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et majestate numinis venerabile; 4 canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui canes et ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et, sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, 5 et in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis, pedes imi resistunt, currunt priores. 6 Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et alicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus. 7 Splendet intus umbra signi de nitore lapidis. Sub extrema saxi margine, poma et uvae faberrime politae dependent, quas ars, aemula naturae, veritati similes explicuit. 8 Putes ad cibum inde quaedam, cum mustulentus autumnus maturum colorem adflaverit, posse decerpi 9 et, si fontem, qui deae vestigio discurrens in lenem vibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes racemos inter cetera veritatis nec agitationis officio carere. 10 Inter medias frondes lapidis, Actaeon simulacrum curiosum optutum in deam deorsum (ou bien : curioso optutu in deam texte incertain) projectus, jam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.


05 Les vains avertissements de Byrrhène :

1 Dum haec identidem rimabundus eximie delector, "Tua sunt", ait Byrrhena, "cuncta, quae vides", et cum dicto ceteros omnes, sermone secreto, decedere praecipit. 2 Quibus dispulsis omnibus: "Per hanc", inquit, "deam, o Luci carissime, ut anxie tibi metuo et ut pote pignori meo longe provisum cupio, 3 cave tibi, sed cave fortiter a malis artibus et facinorosis illecebris Panphiles illius, quae cum Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est. 4 Maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae, surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis, omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit. 5 Nam simul quemque conspexerit speciosae formae juvenem, venustate ejus sumitur, et ilico in eum et oculum et animum detorquet. 6 Serit blanditias, invadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis alligat. 7 Tunc minus morigeros et vilis fastidio in saxa et in pecua et quodvis animal puncto reformat, alios vero prorsus extinguit. 8 Haec tibi trepido et cavenda censeo. Nam et illa uritur perpetuum, et tu, per aetatem et pulchritudinem, capax ejus es." Haec mecum Byrrhena satis anxia.

06

1 At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui, 2 ut etiam ultro gestirem tali magisterio me volens ampla cum mercede tradere, et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. 3 Festinus denique et vecors animi, manu ejus velut catena quadam memet expedio et, "Salve" propere addito, ad Milonis hospitium perniciter evolo.


06-17 Les amours de Lucius et Photis :

06 La décision de Lucius : séduire Photis

06 4 Ac dum amenti similis celero vestigium, "Age", inquam "o Luci, evigila et tecum esto ! 5 Habes exoptatam occasionem, et voto diutino poteris fabulis miris explere pectus. 6 Aufer formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus suspice, verum enimvero Photis famula petatur enixe. 7 Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque, cum somno concederes, et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite, quam invita discederet, vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit. 8 Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Photis illa temptetur. "


07-10 la beauté de Photis

07

1 Haec mecum ipse disputans, fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam vado. Nec tamen domi Milonem vel uxorem ejus offendo, sed tantum caram meam Photidem: 2 suis parabat isicium fartim concisum et pulpam frustatim consectam jurulenta, et, quod naribus jam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. 3 Ipsa linea tunica mundule amicta, et russea fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula, illud cibarium vasculum floridis palmulis rotabat in circulum, et in orbis flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter inlubricans, lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter undabat. 4 Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae jacebant ante. 5 Et tandem ad illam: "Quam pulchre quamque festive", inquam, "Photis mea, ollulam istam cum natibus intorques! 6 Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius (ter) beatus, cui permiseris illuc digitum intingere."

7 Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella: "Discede", inquit, "miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime, nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi."

08

1 Haec dicens in me respexit et risit. Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem ejus explorassem habitudinem. 2 Vel quid ego de ceteris aio, cum semper mihi unica cura fuerit, caput capillumque sedulo et puplice prius intueri et domi postea perfrui, 3 sitque judicii hujus apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita, prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur; 4 denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae, lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudiuem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae. 5 At vero - quod nefas dicere, nec quod sit ullum hujus rei tam dirum exemplum! - si cujuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo dejecta, mari edita, fluctibus educata, licet inquam Venus ipsa fuerit, 6 licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo cincta, cinnama fraglans et balsama rorans, calva processerit, placere non poterit nec Vulcano suo.

09

1 Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus inlucet, et, contra solis aciem, vegetus fulgurat vel placidus renitet 2 aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caerulos columbarum colli flosculos aemulatur, 3 vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem? 4 Quid, cum frequenti subole spissus, cumulat verticem vel, prolixa serie porrectus, dorsa permanat? 5 Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro veste gemmis omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire.

6 Sed in mea Photide non operosus, sed inordinatus ornatus addebat gratiam. 7 Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper, ad finem conglobatos in summum verticem nodus adstrinxerat.


10-11 Le baiser, et la promesse d’amour

1 Nec diutius quivi tantum cruciatum voluptatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud savium impressi. 2 Tum illa cervicem intorsit, et ad me conversa, limis et morsicantibus oculis: "Heus tu, scolastice", ait, "dulce et amarum gustulum carpis. Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."

3 "Quid istic" inquam, "est, mea festivitas, cum sim paratus, vel uno saviolo interim recreatus, super istum ignem porrectus, assari" et cum dicto artius eam complexus coepi saviari. 4 Jamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum, jam patentis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae inlisu nectareo prona cupidine adlibescenti: 5 "Pereo", inquam, "immo jam dudum perii, nisi tu propitiaris". 6 Ad haec illa rursum me deosculato: "Bono animo esto" inquit "nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero. Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."

11

1 His et talibus obgannitis sermonibus inter nos discessum est. Commodum meridies accesserat et mittit mihi Byrrhena xeniola porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi. 2 Tunc ego, vocata Photide: "Ecce", inquam, "Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro. Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat. 3 Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet."


11-15 : un repas interminable ;histoire du Chaldéen Diophanès

4 Diem ceterum lavacro ac dein cenae dedimus. nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus adcubueram, quam pote tutus ab uxoris ejus aspectu, Byrrhenae monitorum memor, et perinde in ejus faciem oculos meos ac si in Auernum lacum formidans dejeceram. 5 Sed adsidue respiciens praeministrantem Photidem, inibi recreabar animi, cum ecce jam vespera lucernam intuens Pamphile: "Quam largus", inquit, "imber aderit crastino", et percontanti marito, qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere. 6 Quod dictum ipsius Milo risu secutus: "Grandem", inquit, "istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."

12

1 Ad haec ego subiciens: "Sunt", aio, "prima hujusce divinationis experimenta; 2 nec mirum, licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius majoris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is sit (esset) editurus in aetheris vertice, divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. 3 Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat et arcana fatorum stipibus emerendis edicit in vulgum, 4 qui dies copulas nuptiarum adfirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui navigiis oportunus. 5 Mihi denique proventum hujus peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido mira et satis varia; nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et incredundam fabulam et libros me futurum."


13

1 Ad haec renidens Milo: "Qua", inquit, "corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?" "Procerus", inquam, "et suffusculus, Diophanes nomine." 2 "Ipse est", ait, "nec ullus alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter effatus, non parvas stipes, immo vero mercedes opimas jam consecutus, fortunam scaevam an saevam, verius dixerim, miser incidit. 3 Nam die quadam, cum frequentis populi circulo conseptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum peregrinationi cupiens. 4 Quem cum electum destinasset ille, jam deposita crumina, jam profusis nummulis, jam dinumeratis centum denarium, quos mercedem divinationis auferret, ecce quidam de nobilibus adulescentulus, a tergo adrepens, eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. 5 At ille, ubi primum consaviatus eum justim se ut adsidat effecit, et repentinae visionis stupore attonitus et praesentis negotii, quod gerebat, oblitus, infit ad eum: 6 "Quam olim equidem, exoptatus nobis, advenis?". Respondit ad haec ille alius: "Commodum vespera oriente. Sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora, quem ad modum exinde, ut de Euboea insula festinus enavigasti, et maris et viae confeceris iter."

14

1 Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus: "Hostes", inquit, "et omnes inimici nostri tam diram, immo vero Vlixeam peregrinationem incidant ! 2 Nam et navis ipsa, qua vehebamur, variis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso, aegre adulterioris ripae marginem detrusa, praeceps demersa est, et nos, omnibus amissis, vix enatavimus. 3 Quodcumque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans, etiam Arignotus unicus frater meus sub istis oculis, miser, jugulatus est." 4 Haec eo adhuc narrante maesto, Cerdo ille, negotiator, correptis nummulis suis, quos divinationis mercedi destinaverat, protinus aufugit. 5 Ac dehinc tunc demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnis circumsecus adstantes in clarum cachinnum videret effusos. 6 Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium, Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas !"

15

1 Haec Milone diutine sermocinante, tacitus ingemescebam mihique non mediocriter suscensebam, quod ultro inducta serie inoportunarum fabularum partem bonam vesperae ejusque gratissimum fructum amitterem.


15-18 : Nuits d’amour

15 2 Et tandem denique, devorato pudore, ad Milonem aio: "Ferat suam Diophanes ille fortunam, et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae ! 3 mihi vero fatigationis hesternae etiam nunc saucio, da veniam, maturius concedam cubitum"; 4 et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. 5 Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabattulum meum adstitit mensula, cenae totius honestas reliquias tolerans, 6 et calices boni jam infuso latice semipleni solam temperiem sustinentes, et lagoena juxta, orificio caesim deasceato, patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.

16

1 Commodum cubueram, et ecce Photis mea, jam domina cubitum reddita, laeta proximat, rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante. 2 Ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso, adripit poculum ac, desuper aqua calida injecta, porrigit bibam, 3 idque modico prius quam totum exsorberem, clementer invadit, ac relictum paullulatim labellis minuens meque respiciens, sorbillat dulciter. 4 Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum, cum ego jam vino madens, nec animo tantum, verum etiam corpore ipso ad libidinem, inquies alioquin et petulans et jam saucius, paulisper inguinum fine lacinia remota inpatientiam veneris Photidi meae monstrans: 5 "Miserere", inquam, "et subveni maturius. Nam, ut vides, proelio, quod nobis sine fetiali officio indixeras, jam proximante vehementer intentus, 6 ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse vigorate tetendi, et oppido formido, ne nervus rigoris nimietate rumpatur. 7 Sed ut mihi morem plenius gesseris, in effusum laxa crinem et capillo fluente undanter redde (texte corrigé) complexus amabiles."

17

1 Nec mora, cum, omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibusque dissolutis ad hilarem lasciviam iu speciem Veneris, quae marinos fluctus subit, pulchre reformata, 2 paulisper etiam glabellum feminal rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia: 3 "Proeliare", inquit, "et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam ! comminus in aspectum, si vir es, derige et grassare naviter et occide moriturus ! Hodierna pugna non habet missionem." 4 Haec simul dicens, inscenso grabattulo, super me sessim residens, ac crebra subsiliens lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens, pendulae Veneris fructu me satiavit, usque dum lassis animis et marcidis artibus defatigati, simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes. 5 His et hujus modi conluctationibus ad confinia lucis usque pervigiles egimus, poculis interdum lassitudinem refoventes et libidinem incitantes et voluptatem integrantes. Ad cujus noctis exemplar, similes adstruximus alias plusculas.


18-31 Le repas chez Byrrhène

18 L’invitation

1 Forte quadam die, de me magno opere Byrrhena contendit, apud eam cenulae interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam. 2 Ergo igitur Photis erat adeunda, deque nutu ejus consilium velut auspicium petendum. Quae, quamquam invita, quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit. 3 Sed "Heus tu", inquit, "cave regrediare cena maturius. Nam vesana factio nobilissimorum juvenum pacem publicam infestat; passim trucidatos per medias plateas videbis jacere, nec praesidis auxilia, longinqua, levare civitatem tanta clade possunt. 4 Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit adferre." 5 "Fac sine cura", inquam, "sis, Photis mea ! Nam praeter quod epulis alienis voluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo. Nam gladiolo solito cinctus altrinsecus, ipse salutis meae praesidia gestabo." Sic paratus cenae me committo.

19-20 Le repas : propos sur la magie

1 Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam, flos ipse civitatis. Mensae opipares citro et ebore nitentes, lecti aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidem gratiae, sed pretiositatis unius. 2 Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crustallum inpunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans, et sucinum mire cavatum, et lapides ut bibas et quicquid fieri non potest ibi est. 3 Diribitores plusculi, splendide amicti, fercula copiosa scitule subministrare, pueri calamistrati, pulchre indusiati, gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre. 4 Jam inlatis luminibus, epularis sermo percrebuit, jam risus adfluens et joci liberales et cavillus hinc inde. 5 Tum infit ad me Byrrhena: "Quam commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus, longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus adfatim. 6 Certe libertas otiosa, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica: omni denique provinciae voluptarii secessus sumus."

20

1 Ad haec ego subiciens: "Vera memoras, nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse credidi. Sed oppido formido caecas et inevitabiles latebras magicae disciplinae. 2 Nam ne mortuorum quidem sepulchra tuta dicuntur, sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadaverum praesegmina ad exitiabiles viventium fortunas petuntur ; 3 et cantatrices anus, in ipso momento choragi funebris, praepeti celeritate alienam sepulturam antevortunt."

4 His meis addidit alius: "Immo vero istic nec viventibus quidem ullis parcitur. Et nescio qui, simile passus, ore undique omnifariam deformato truncatus est." 5 Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur, omniumque ora et optutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur. 6 Qui cunctorum obstinatione confusus, indigna murmurabundus cum vellet exsurgere, 7 "Immo, mi Thelyphron", Byrrhena inquit, "et subsiste paulisper et, more tuae urbanitatis, fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate." 8 At ille: "Tu quidem, domina", ait, "in officio manes sanctae tuae bonitatis, sed ferenda non est quorundam insolentia." 9 Sic ille commotus. Sed instantia Byrrhenae, quae eum adjuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet.


21-31 Histoire de Thélyphron

21-22 La proposition : protéger un cadavre

21

1 Ac sic aggeratis in cumulum stragulis, et effultus in cubitum suberectusque , porrigit dexteram 2 et ad instar oratorum conformat articulum, duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminens et infesto pollice, clementer subrigens infit Thelyphron: 3 "Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire cuperem, peragrata cuncta Thessalia, fuscis avibus Larissdam accessi. 4 Ac dum singula pererrans, tenuato admodum viatico, paupertati meae fomenta conquiro, conspicor medio foro procerum quendam senem. 5 Insistebat lapidem claraque voce praedicabat, siqui mortuum servare vellet, de pretio liceretur.

6 Et ad quempiam praetereuntium: "Quid hoc", inquam, "comperior? Hicine mortui solent aufugere?" 7 "Tace", respondit ille, "nam oppido puer et satis peregrinus es meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsicant, eaque sunt illis artis magicae supplementa."

22

1 Contra ego: "Et quae, tu", inquam, "dic, sodes, custodela ista feralis?" 2 "Jam primum", respondit ille, "perpetem noctem eximie vigilandum est, exertis et inconiuis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles, in quodvis animal ore converso, latenter adrepant, ut ipsos etiam oculos Solis et Justitiae facile frustrentur; 3 nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt. 4 Nec satis quisquam definire poterit, quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur. 5 Nec tamen hujus tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni vel seni ferme offeruntur aurei. 6 Ehem, et, quod paene praeterieram, siqui non integrum corpus mane restituerit, quidquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur."

23 L’acceptation

1 His cognitis animum meum conmasculo et ilico accedens praeconem: "Clamare", inquam, "jam desine. 2 Adest custos paratus, cedo praemium." "Mille", inquit, "nummum deponentur tibi. 3 Sed heus juvenis, cave diligenter principum civitatis filii cadaver a malis Harpyiis probe custodias." 4 "Ineptias", inquam, "mihi narras et nugas meras. Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum." 5 Vix finieram, et ilico me perducit ad domum quampiam, cujus, ipsis foribus obseptis, per quandam brevem posticulam intro vocat me et, conclave quoddam obseratis luminibus umbrosum intrans, demonstrat matronam flebilem fusca veste contectam, 6 quam propter adsistens: "Hic", inquit, "auctoratus ad custodiam mariti tui fidenter accessit." 7 At illa, crinibus antependulis hinc inde dimotis, etiam in maerore luculentam proferens faciem meque respectans: "Vide oro", inquit, "quam expergite munus obeas." 8 "Sine cura sis", inquam, "modo corollarium idoneum compara."

24 La maison du mort

1 Sic placito consurrexit et ad aliud me cubiculum inducit. 2 Ibi corpus splendentibus linteis coopertum, introductis quibusdam septem testibus, manu revelat et, diutine insuper fleto, obtestata fidem praesentium, singula demonstrat anxie, verba concepta de industria quodam tabulis praenotante. 3 "Ecce", inquit, "nasus integer, incolumes oculi, salvae aures, inlibatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote", et cum dicto, consignatis illis tabulis, facessit. 4 At ego: "Jube", inquam, "domina, cuncta, quae sunt usui necessaria nobis exhiberi." 5 "At quae", inquit, "ista sunt?" "Lucerna", aio, "praegrandis et oleum ad lucem luci sufficiens, et calida cum oenophoris et calice, cenarumque reliquiis discus ornatus." 6 Tunc illa, capite quassanti: "Abi", inquit, "fatue, qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis jam diebus ne fumus quidem visus est ullus. 7 An istic comisatum te venisse credis? Quin sumis potius loco congruentes luctus et lacrimas?" 8 Haec simul dicens respexit ancillulam et: "Myrrhine", inquit, "lucernam et oleum trade confestim et, iucluso custode cubiculo, protinus facesse."

25-26 Le succès apparent : une veille réussie

1 Sic desolatus ad cadaveris solacium, perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias, animum meum permulcebam cantationibus, 2 cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et jam nox intempesta. 3 Mihique oppido formido cumulatior quidem, cum, repente introrepens, mustela contra me constitit, optutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum. 4 Denique sic ad illam: "Quin abis", inquam, "inpurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris? Quin abis?". 5 Terga vortit et cubiculo protinus exterminatur. Nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret duobus nobis jacentibus, quis esset magis mortuus. 6 Sic inanimis et indigens alio custode, paene ibi non eram.

26 La rançon du succès

1 Commodum noctis indutias cantus perstrepebat cristatae cohortis. 2 Tandem expergitus et nimio pavore perterritus, cadaver accurro et, admoto lumine revelataque ejus facie, rimabar singula, quae cuncta convenerant ; 3 ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata, sub arbitrio luminis recognoscit omnia, et conversa Philodespotum requirit actorem. 4 Ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim: "Summas", inquit, "tibi, juvenis, gratias agimus et, hercules ! , ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus." 5 Ad haec ego, insperato lucro diffusus in gaudium, et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam, attonitus: "Immo", inquam, "domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fidenter impera." 6 Vix effatum me statim familiares omen nefarium exsecrati, raptis cuijusque modi telis, insecuntur; 7 pugnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis inpingere, palmis infestis hic latera suffodere, calcibus insultare, capillos distrahere, vestem discindere. 8 Sic in modum superbi juvenis Aoni vel Musici vatis Piplei laceratus atque discerptus, domo proturbor.

27-31 : résurrection du cadavre, et châtiment de Thélyphron

27 L’accusation de meurtre

1 Ac dum in proxima platea refovens animum, infausti atque inprovidi sermonis mei sero reminiscor dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, 2 ecce jam ultimum defletus atque conclamatus processerat mortuus rituque patrio, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum. 3 Occurrit atratus quidam, maestus, in lacrimis, genialem canitiem revellens senex, et manibus ambabus invadens torum, voce contenta quidem, sed adsiduis singultibus impedita: 4 "Per fidem vestram", inquit, "Quirites, per pietatem puplicam perempto civi subsistite, et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam severiter vindicate. 5 Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium, in adulteri gratiam et ob praedam horeditariam extinxit veneno." 6 Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat. Saevire vulgus interdum et facti verisimilitudine ad criminis credulitatem impelli. 7 Conclamant ignem, requirunt saxa, parvulos ad exitium mulieris hortantur. Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adjurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat.

28-29 Le mage égyptien : résurrection du mort, qui confirme le crime

1 Ergo igitur senex ille: "Veritatis arbitrium in divinam providentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum jam dudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum, corpusque istud postliminio mortis animare", 2 et cum dicto juvenem quempiam linteis amiculis injectum pedesque palmeis baseis inductum et adusque deraso capite producit in medium. 3 Hujus diu manus deosculatus et ipsa genua contingens: "Miserere", ait, "sacerdos, miserere per caelestia sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia et adyta Coptica et per incrementa Nilotica et arcana Memphitica et sistra Phariaca. 4 Da brevem solis usuram et, in aeternum conditis oculis, modicam lucem infunde. 5 Non obnitimur necessitati nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur. 6 Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori ejus imponit. 7 Tunc orientem obversus, incrementa solis augusti tacitus imprecatus, venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim adrexit.

29

1 Immitto me turbae socium et, pone ipsum lectulum, editiorem quendam lapidem insistens, cuncta curiosis oculis arbitrabar. 2 Jam tumore pectus extolli, jam salebris vena pulsari, jam spiritu corpus impleri ; et adsurgit cadaver et profatur adulescens: 3 "Quid, oro, me post Lethaea pocula jam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia? Desine jam, precor, desine ac me in meam quietem permitte." 4 Haec audita vox de corpore, sed aliquanto propheta commotior: "Quin refers", ait, "populo singula tuaeque mortis illuminas arcana? An non putas devotionibus meis posse Diras invocari, posse tibi membra lassa torqueri?" 5 Suscipit ille de lectulo et, imo cum gemitu, populum sic adorat: "Malis novae nuptae peremptus artibus, et addictus noxio poculo, torum tepentem adultero mancipavi." 6 Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat. Populus aestuat, diversa tendentes, hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.

30 La veuve confondue ; « châtiment » de Télyphron

1 Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens: "Dabo", inquit, "dabo vobis intemeratae veritatis documenta perlucida, et quod prorsus alius nemo cognorit vel ominarit indicabo". 2 Tunc digito me demonstrans: "Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviis meis inminentes atque ob id reformatae frustra saepius cum industriam sedulam ejus fallere nequivissent, 3 postremum, injecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere non prius desierunt quam dum hebetes artus et membra frigida, pigris conatibus, ad artis magicae nituntur obsequia. 4 At hic utpote vivus quidem, sed tantum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur, ad suum nomen ignarus exsurgit 5 et, in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter obclusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus, vicariam pro me lanienam sustinuit. 6 Vtque fallaciae reliqua convenirent, ceram in modum prosectarum formatam aurium ei adplicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc adsistit miser hic, praemium non industriae sed debilitationis consecutus." 7 His dictis perterritus, temptare formam adgredior. Injecta manu nasum prehendo: sequitur; aures pertracto: deruunt. 8 Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium, frigido sudore defluens, evado. 9 Nec postea, debilis ac sic ridiculus, Lari me patrio reddere potui, sed capillis hinc inde laterum dejectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim adglutinato decenter obtexi.


31-32 Retour chez Milon : Lucius « tue » trois brigands

31

1 Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit, conpotores vino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhena: 2 "Sollemnis", inquit, "dies a primis cunabulis hujus urbis conditus crastinus advenit, quo die, soli mortalium, sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis efficies gratiorem. 3 Atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris, quo magis pleniusque tanto numini litemus." "Bene", inquam, "et fiet, ut jubes. Et vellem hercules materiam repperire aliquam, quam deus tantus affluenter indueret."

4 Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, jam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et, appellata propere Byrrhena, titubante vestigio domuitionem capesso.

32

1 Sed cum primam plateam vadimus, vento repentino lumen, quo nitebamur, extinguitur, ut, vix inprovidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus. 2 Dumque jam junctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus inruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, 3 sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis, ac mihi potissimum, non immerito latrones esse et quidem saevissimi viderentur. 4 Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum adripio. 5 Nec cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque conluctantem offenderam, altissime demergo, 6 quoad tandem, ante ipsa vestigia mea, vastis et crebris perforati vulneribus, spiritus efflaverint. 7 Sic proeliatus, jam tumultu eo Photide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus inrepo, meque statim utpote pugna trium latronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.



Valid XHTML 1.0!