Evandre - Métamorphoses Livre 03

           

Métamorphoses Livre 03 (Métamorphoses Livre 03, Apulée)

Format pdf : Texte au format PDF

texte latin complet revu

LIBER TERTIUS

01-12 : La comédie du jugement

01 Arrestation et comparution de Lucius

1 Commodum punicantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum, caelum inequitabat, et me securae quieti revulsum nox diei reddidit. 2 Aestus invadit animum vespertini recordatione facinoris; complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua conexis, sic grabattum cossim insidens ubertim flebam, jam forum et judicia, jam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus. 3 "An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus judex obtinget, qui me, trinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum, innocentem pronuntiare poterit? 4 Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat.

5 Haec identidem mecum replicans fortunas meas hejulabam. Quati fores interdum et frequenti clamore januae nostrae perstrepi; 02 1 nec mora, cum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuncta completa, statimque lictores duo, de jussu magistratuum immissa manu, trahere me sane non renitentem occipiunt. 2 Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur. 3 Et quamquam, capite in terram - immo ad ipsos inferos - jam dejecto, maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio: 4 nam inter tot milia populi circumfluentis, nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat. 5 Tandem, pererratis plateis omnibus et in modum eorum, quibus lustralibus piamentis minas portentorum hostiis circumforaneis expiant, circumductus angulatim, forum ejusque tribunal adstituor. 6 Jamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, jam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, judicium tantum theatro redderetur. 7 Nec mora, cum passim populus procurrens caveae conseptum mira celeritate conplevit; 8 aditus etiam et tectum omne fartim stipaverant, plerique columnis implexi, alii statuis dependuli, nonnulli per fenestras et lacunaria semiconspicui, miro tamen omnes studio visendi pericula salutis neclegebant. 9 Tunc me per proscaenium medium, velut quandam victimam, publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.

03 Accusation de Lucius

1 Sic rursum praeconis amplo boatu citatus, accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quoidam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo, infusa aqua, populum sic adorat:

2 "Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur, Quirites sanctissimi. 3 Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, inpune commis(s)erit. 4 Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire. Sum namque nocturnae custodiae praefectus nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. 5 Rem denique ipsam et quae nocte gesta sunt cum fide proferam. Nam cum, fere jam tertia vigilia, scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans, circumirem, 6 conspicio istum crudelissimum juvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, jamque tris numero saevitia ejus interemptos ante pedes ipsius spirantes adhuc, corporibus in multo sanguine palpitantes. 7 Et ipse quidem, conscientia tanti facinoris merito permotus, statim profugit et, in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus, perpetem noctem delituit. 8Sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum judicii vestri sacramentum eum curavi perducere. 9 Habetis itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum. Constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quod etiam in vestrum civem severiter vindicaretis."

04-07 Défense de Lucius : sa relation des « faits »

04

1 Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit. Ac me statim praeco, si quid ad ea respondere vellem, jubebat incipere. 2 At ego nihil tunc temporis amplius quam flere poteram, non tam hercules truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam. Sed tandem oborta divinitus audacia, sic ad illa:

3 "Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis, eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, 4 tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. 5 Set si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito, tantam criminis invidiam frustra sustinere.

05

1 Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem, potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii - ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto - 2 video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes, et domus januas, cardinibus obtortis, evellere gestientes, claustrisque omnibus, quae accuratissime adfixa fuerant, violenter evulsis, secum jam de inhabitantium exitio deliberantes. 3 Unus denique et manu promptior et corpore vastior his adfatibus et ceteros incitabat:

4 "Heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes adgrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis, facessat e pectore ! stricto mucrone per totam domum caedes ambulet. 5 Qui sopitus jacebit, trucidetur ! qui repugnare temptaverit, feriatur ! Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus. "

6 Fateor, Quirites, extremos latrones - boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi - 7 gladiolo, qui me propter hujus modi pericula comitabatur, armatus, fugare atque proterrere eos adgressus sum. 8 At illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt. 06 1 Dirigitur proeliaris acies. Ipse denique dux et signifer ceterorum, validis me viribus adgressus, ilico manibus ambabus capillo adreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit. 2 Quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato , tertiumque inprovide occurrentem pectore offenso peremo. 3 Sic pace vindicata domoque hospitum ac salute communi protecta, non tam impunem, me verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram. 4 Nec possum repperire cur justae ultionis, qua contra latrones deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, 5 cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse, ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse, vel certe ulla praeda monstretur, cujus cupidine tantum flagitium credatur admissum." 07 1 Haec profatus, rursum lacrimis obortis porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar.

2 Cumque jam humanitate commotos, misericordia fletuum adfectos omnis satis crederem, Solis et Justitiae testatus oculos, casumque praesentem meum commendans deum providentiae, 3 paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum - risu cachinnabili diffluebant - nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem, risu maximo dissolutum. 4 At tunc sic tacitus mecum: "En fides", inquam, "en conscientia ! ego quidem pro hospitis salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus, quod mihi nec adsistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."


08 La menace de la torture

1 Inter haec quaedam mulier per medium theatrum, lacrimosa et flebilis, atra veste contecta, parvulum quendam sinu tolerans, decurrit, ac pone eam anus alia, pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus, ramos oleagineos utraeque quatientes, 2 quae circumfusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter ejulantes: 3 "Per publicam misericordiam, per commune jus humanitatis", aiunt, "miseremini indigne caesorum juvenum, nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. 4Certe parvuli hujus in primis annis destituti fortunis succurrite, et de latronis hujus sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate."

5 Post haec magistratus, qui natu major, adsurgit et ad populum talia: "De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse, qui commisit, potest diffiteri; sed una tantum subsiciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus. 6 Nec enim veri simile est hominem solitarium tres tam validos evitasse juvenes. Prohinc tormentis veritas eruenda. 7 Nam et qui comitabatur eum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur."

09 Le prodige

1 Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, cum omne flagrorum genus inferuntur. 2Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia, quod integro saltim mori non licuerit. 3Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat: "Prius", inquit, "optimi cives, quam latronem istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci adfigatis, permittite corpora necatorum revelari, 4 ut et formae simul et aetatis contemplatione, magis magisque ad justam indignationem arrecti, pro modo facinoris saeviatis."

5 His dictis adplauditur et ilico me magistratus ipsum jubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere. 6Reluctantem me ac diu rennuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione, lictores jussu magistratuum quam instantissime compellunt, manum denique ipsam e regione lateris trudentes in exitium suum, super ipsa cadavera porrigunt. 7 Evictus tandem necessitate succumbo et, ingratis licet, abrepto pallio retexi corpora.

Dii boni, quae facies rei ? Quod monstrum ? Quae fortunarum mearum repentina mutatio ? 8Quamquam enim jam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus haesi, nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire. 9 Nam cadavera illa jugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.

10-12 Le ridicule et la honte

10

1 Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere jam exarsit in plebem. Hi gaudii nimietate graculari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare. Et certe laetitia delibuti meque respectantes, cuncti theatro facessunt. 2 At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti, gelidus, nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis. 3 Nec prius ab inferis emersi, quam Milon hospes accessit et injecta manu me renitentem, lacrimisque rursum promicantibus crebra singultientem, clementi violentia secum adtraxit, 4 et observatis viae solitudinibus per quosdam amfractus domum suam perduxit, maestumque me atque etiam tunc trepidum variis solatur affatibus. 5 Nec tamen indignationem injuriae, quae inhaeserat altius meo pectori, ullo modo permulcere quivit.

11

1 Ecce ilico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus, domum nostram ingressi, talibus me monitis delenire gestiunt: "Neque tuae dignitatis vel etiam prosapiae tuorum ignari sumus, Luci domine; nam et provinciam totam inclitae vestrae familiae nobilitas conplectitur. 2 Ac ne istud, quod vehementer ingemescis, contumeliae causa perpessus es. Omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte et angorem animi depelle. 3Nam lusus iste, quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit. 4 Iste deus auctorem et actorem suum propitius ubique comitabitur amanter, nec umquam patietur, ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate laetabit adsidue. 5 At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit; nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit."

6 Ad haec dicta sermonis vicem refero: "Tibi quidem", inquam, "splendidissima et unica Thessaliae civitas, honorum talium parem gratiam memini, verum statuas et imagines dignioribus meique majoribus reservare suadeo."

12

1 Sic pudenter allocutus, et paulisper hilaro vultu renidens quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello. 2 Et ecce quidam intro currens famulus: "Rogat te", ait, "tua parens Byrrrhena et convivii, cui te sero desponderas, jam adpropinquantis admonet." 3 Ad haec ego formidans, et procul perhorrescens etiam ipsam domum ejus: "Quam vellem", inquam, "parens, jussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere. 4 Hospes enim meus Milon, per hodierni diei praesentissimum numen adjurans, effecit, ut ejus hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur. Prohinc epulare vadimonium differamus."

5 Haec adhuc me loquente, manu firmiter injecta Milon jussis balnearibus adsequi producit ad lavacrum proximum. At ego vitans oculos omnium et, quem ipse fabricaveram, risum obviorum declinans lateri ejus adambulabam obtectus. 6 Nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim, prae rubore memini; sic omnium oculis, nutibus ac denique manibus denotatus, inpos animi stupebam.




13-18 : l’aveu de Photis

13-14 Photis plaide coupable

1 Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum adsiduitas incusserat, concedo cubitum, venia facile tributa, et abjectus in lectulo meo, quae gesta fuerant, singula maestus recordabar, 2 quoad tandem Photis mea, dominae suae cubitu procurato, sui longe dissimilis advenit; non enin laeta facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam frontem rugis insurgentibus adseverabat. 3 Cunctanter ac timide denique sermone prolato: "Ego", inquit, "ipsa, confiteor ultro, ego origo tibi hujus molestiae fui", 4 et cum dicto lorum quempiam sinu suo depromit mihique porrigens: "Cape", inquit, "oro te, et de perfida muliere vindictam, immo vero licet majus quodvis supplicium sume. 5 Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse. Dii mihi melius, quam ut mei causa vel tantillum scrupulum patiare. 6 Ac si quid adversi tuum caput respicit, id omne protinus meo luatur sanguine. Sed quod alterius rei causa facere jussa sum, mala quadam mea sorte in tuam reccidit injuriam."

14

1 Tunc ego familiaris curiositatis admonitus, factique causam delitiscentem nudari gestiens, suscipio: 2 "0mnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse, quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. 3 Sed mihi cum fide memora : quod tuum factum fortunae scaevitas consecuta in meum convertit exitium? Adjuro enim tuum mihi carissimum caput nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi adseveranti posse credere, quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem. 4 Porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere."

5 Cum isto fine sermonis oculos Photidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos jamiamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.

15-18 : Pamphilé, la magicienne

15

1 Sic illa laetitia recreata: "Patere", inquit, "oro, prius fores cubiculi diligenter obcludam, ne sermonis elapsi profana petulantia committam grande flagitium", 2 et cum dicto, pessulis injectis et uncino firmiter immisso, sic ad me reversa colloque meo manibus ambabus inplexa, voce tenui et admodum minuta: 3 "Paveo", inquit, "et formido solide domus hujus operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta. 4 Sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem. 5 Quaecumque itaque commisero hujus religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra conseptum clausa custodias, oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare. 6 Nam me, quae sola mortalium novi, amor is, quo tibi teneor, indicare compellit. Jam scies omnem domus nostrae statum, 7 jam scies erae meae miranda secreta, quibus obaudiunt manes, turbantur sidera, coguntur numina, serviunt elementa. 8 Nec umquam magis artis hujus violentia nititur, quam cum scitulae formulae juvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire.

16

1 Nunc etiam adulescentem quendam Boeotium summe decorum efflictim deperit totasque artis manus, machinas omnes ardenter exercet. 2 Audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem. 3 Hunc juvenem, cum e balneis rediret ipsa, tonstrinae residentem hesterna die forte conspexit ac me capillos ejus, qui jam caede cultrorum desecti humi jacebant, clanculo praecepit auferre. 4 Quos me sedulo furtimque colligentem tonsor invenit, et quod alioquin publicitus maleficae disciplinae perinfames sumus, adreptam inclementer increpat: 5 "Tune, ultima, non cessas subinde lectorum juvenum capillamenta surripere? Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam." 6 Et verbum facto secutus, immissa manu, scrutatus e mediis papillis meis jam capillos absconditos iratus abripit. 7 Quo gesto graviter adfecta mecumque reputans dominae meae mores, quod, hujus modi repulsa satis acriter commoveri, meque verberare saevissime consuevit, jam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abjeci statim.

17

1 Verum cum tristis inde discederem, ne prorsus vacuis manibus redirem, conspicor quendam forficulis adtondentem caprinos utres; 2 quos cum probe constrictos inflatosque et jam pendentis cernerem, capillos eorum humi jacentes flavos, ac per hoc illi Boeotio juveni consimiles, plusculos aufero eosque dominae meae, dissimulata veritate, trado. 3 Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea, jam vecors animi, tectum scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum, ad omnes, orientales ceterosque plerosque aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit. 4 Priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis et ignorabiliter lamminis litteratis et infelicium navium durantibus damnis repletam, 5defletorum, sepultorum etiam, cadaverum expositis multis admodum membris; hic nares et digiti, illic carnosi clavi pendentium, alibi trucidatorum servatus cruor et extorta dentibus ferarum trunca calvaria. 18 1 Tunc decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa. 2 Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos. 3 Tunc protinus, inexpugnabili magicae disciplinae potestate et caeca numinum coactorum violentia, illa corpora, quorum fumabant stridentes capilli, spiritum mutuantur humanum 4et sentiunt et audiunt et ambulant et, qua nidor sudrum ducebat exuviarum, veniunt et pro illo juvene Boeotio aditum gestientes, fores insiliunt: 5 cum ecce crapula madens et inprovidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto, in insani modum Ajacis armatus, 6 non ut ille vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe tu fortius qui tres inflatos caprinos utres exanimasti, 7 ut ego te, prostratis hostibus sine macula sanguinis, non homicidam nunc, sed utricidam amplecterer."




19-20 l’audacieuse demande de Lucius ; accord conclu !

19

1 Adrisi lepido sermone Photidis et in vicem.cavillatus: "Ergo igitur jam et ipse possum", inquam, "mihi primam istam virtutis adoriam ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare 2 vel trigemino corpori Geryonis vel triplici formae Cerberi totidem peremptos utres coaequando. 3 Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, e quo me tantis angoribus inplicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo, 4 et dominam tuam, cum aliquid hujus divinae disciplinae molitur, ostende. Cum deos invocat, vel certe cum reformatur, videam ; sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor. 5 Quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers. Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fraglantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem. 6 Jam denique nec larem requiro nec domuitionem paro, et nocte ista nihil antepono."

20

1 "Quam vellem," respondit illa, "praestare tibi, Luci, quod cupis, sed, praeter invidos mores, in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet hujus modi secreta perficere. 2 Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam, modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue."

3 Sic nobis garrientibus libido mutua et animos simul et membra suscitat. 4 Omnibus abjectis amiculis hactenus denique intecti atque nudati, bacchamur in Venerem, cum quidem mihi jam fatigato de propria liberalitate Photis puerile obtulit corollarium; jamque luminibus nostris vigilia marcidis infusus sopor etiam in altum diem nos attinuit.




21-25 Sortilèges et magie : la transformation en âne de Lucius, apprenti sorcier

21 La métamorphose de Pamphilé

1 Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Photis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret, nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam; 2 proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem. 3 Jamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum, suspenso et insono vestigio, me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam jubet arbitrari, quae sic gesta sunt. 4 Jam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et, arcula quadam reclusa, pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto, atque indidem egesta unguedine diuque palmulis suis adfricta, ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit multumque cum lucerna secreto conlocuta, membra tremulo succussu quatit. 5 Quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae, crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus, coguntur ungues adunci. 6 Fit bubo Pamphile. Sic edito stridore querulo jam sui periclitabunda, paulatim terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.


22-23 Seconde demande de Lucius : second accord

22

1 Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego nullo decantatus carmine, praesentis tantum facti stupore defixus, quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius: 2 sic exterminatus animi, attonitus in amentiam, vigilans somniabar; defrictis adeo diu pupulis, an vigilarem, scire quaerebam. 3 Tandem denique reversus ad sensum praesentium, adrepta manu Photidis et admota meis luminibus: 4 "Patere, oro te", inquam, "dum dictat occasio, magno et singulari me adfectionis tuae fructu perfrui 5 et impertire nobis unctulum indidem per istas tuas papillas, mea mellitula, tuumque mancipium inremunerabili beneficio sic tibi perpetuo pignera ac jam perfice, ut meae Veneri Cupido pinnatus adsistam tibi." 6 "Ain", inquit, "Vulpinaris, amasio, meque sponte asceam cruribus meis inlidere compellis? Sic inermem vix a lupulis conservo Thessalis; hunc alitem factum ubi quaeram, videbo quando?"

23

1 "At mihi scelus istud depellant caelites", inquam, "ut ego, quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Jouis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem. 2 Adjuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meae Photidi malle. 3 Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnis procul me vitare debere. Quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone! 4 Quid quod istas nocturnas aves, cum penetraverint larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus adfigi, ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus? 5 Sed, quod sciscitari paene praeterivi, quo dicto factove rursum, exutis pinnulis illis, ad meum redibo Lucium?"

6"Bono animo es, quod ad hujus rei curam pertinet", ait. "Nam mihi domina singula monstravit, quae possunt rursus in facies hominum tales figuras reformare. 7 Nec istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere. 8 Specta denique, quam parvis quamque futtilibus tanta res procuretur herbusculis : anethi modicum cum lauri foliis immissum rori fontano datur lavacrum et poculum."

24-26 : Erreur de Photis : Lucius métamorphosé en âne

24

1 Haec identidem adseverans, summa cum trepidatione inrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula; 2 Quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abjectis propere laciniis totis, avide manus immersi et, haurito plusculo uncto, corpolis mei membra perfricui. 3 Jamque alternis conatibus libratis brachiis, in avem similem gestiebam : nec ullae plumulae nec usquam pinnulae, 4 sed plane pili mei crassantur in setas, et cutis tenella duratur in corium, et in extimis palmulis perdito numero, toti digiti coguntur in singulas ungulas, et de spinae meae termino grandis cauda procedit. 5Jam facies enormis et os prolixum et nares hiantes et labiae pendulae; sic et aures inmodicis horripilant auctibus. 6 Nec ullum miserae reformationis video solacium, nisi quod mihi jam nequeunti tenere Photidem natura crescebat.

25

1 Ac dum, salutis inopia, cuncta corporis mei considerans , non avem me sed asinum video, querens de facto Photidis, sed jam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema dejecta labia, umidis tamen oculis oblicum respiciens, ad illam tacitus expostulabam. 2 Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis et: "Occisa sum misera" clamavit; "me trepidatio simul et festinatio fefellit, et pyxidum similitudo decepit. 3 Sed bene, quod facilior reformationis hujus medela suppeditat. Nam rosis tantum demorsicatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. 4 Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius. Sed primo diluculo remedium festinabitur tibi."


26

1 Sic illa maerebat, ego vero, quamquam perfectus asinus et pro Lucio jumentum, sensum tamen retinebam humanum. 2 Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi, an nequissimam facinerosissimamque illam feminam spissis calcibus feriens et mordicus adpetens necare deberem. 3 Sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne, morte multata Photide, salutares mihi suppetias rursus extinguerem. 4 Dejecto itaque et quassanti capite, ac demussata temporali contumelia, durissimo casui meo serviens, ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni. 5 Atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum, hospitium ac loca lautia mihi praebiturum. 6 Sed pro Juppiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector meus cum asino capita conferunt, in meamque perniciem ilico consentiunt, 7 et verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem ; dejectis auribus jam furentes infestis calcibus insecuntur. 8 Et abigor quam procul ab ordeo, quod adposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.


27-29 : irruption des brigands : vol de l’âne Lucius

27

1 Sic adfectus atque in solitudinem relegatus, angulo stabuli concesseram. Dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito, atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, 2 respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens aediculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. 3 Denique adgnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus adniti poteram, insurgo valide, et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram, corollas adpetebam. 4 Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cui semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exurgit 5 et: "Quo usque tandem", inquit, "cantherium patiemur istum, paulo ante cibariis jumentorum, nunc etiam simulacris deorum infestum? 6 Quin jam ego istum sacrilegum debilem claudumque reddam"; et statim telum aliquod quaeritans , temere fascem lignorum positum offendit, 7 rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis januis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus, profugit territus.

28

1 Nec mora, cum, vi patefactis aedibus, globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis. 2 Cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant, coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro. 3 Tunc horreum quoddam satis validis claustris obseptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis adgressi diffindunt. 4 Quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur. 5 Sed gestaminum modus numerum gerulorum excedit. Tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo, 6 quantum potest, gravioribus sarcinis onerant et domo jam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculandum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra tundentes per avia montium ducunt concitos.

29

1 Jamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam. Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et, interposito venerabili principis nomine, tot aerumnis me liberare. 2 Cum denique, jam luce clarissima, vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi; 3 et "O" quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui. 4 Aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris jam idoneum relinquunt. Sed tandem mihi inopinatam salutem Juppiter ille tribuit. 5 Nam cum multas villulas et casas amplas praeterimus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo, praeter ceteras gratas herbulas, rosae virgines matutino rore florebant. 6 His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque jam labiis undantibus adfecto, consilium me subit longe salubrius, 7 ne, si rursum, asino remoto, prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem, vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione. 8 Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi et casum praesentem tolerans, in asini faciem faena rodebam.





Valid XHTML 1.0!